[89,649] Tum me nihil nisi exactum, perpolitum, absolutum
delectabat, nunc prope nihil non miror.
[89,650] Tum quosuis ultro prouocabam, nunc Milium
senescentem imitor, minus audeo, trepido magis, ex quo facile coniicio, ubi
copiosior etiam, quam quae nunc est, eruditio accesserit, minus etiam mea mihi
placitura.
[89,651] Quod
si mihi euenit homini uentosiore ingenio nato (est enim apud familiares
simpliciter fatendum) quid aliis meliore mente praeditis accidere putatis?
[89,652] Tum
Guilhelmus: Astipulor, inquit, ista in re tibi, Iacobe: istuc enim ipsum, quod
tu doctissime disseruisti, in me ipso et agnosco et fateor nec in paucis
animaduerti.
[89,653]
Maturescunt eruditione ingenia, reddunturque tum molliora, tum mitiora.
[89,654]
BATTVS: Ita prorsus, ait Battus, cuius rei nusquam non copiosissima exempla
offerunt sese, siue nostra, siue ueterum secula respiciamus.
[89,655] Quid
enim dici potest aut cogitari superbius, quam summa confidentia docere alios,
quod ipse nescias?
[89,656] Quod
isti nostri antacademici passim faciunt, qui cum nihil sciant, nihil non
praecipiunt.
[89,657] Ita
me deus amet, ad uomitum usque nauseo, quoties quorundam delicias et stultam
gloriam ex operum inscriptionibus colligo.
[89,658] Qui
cum nihil, nisi meram barbariem euomuerint, audite, quaeso, quam splendidis
titulis suas nugas adornent, ut facile intelligas, quam delicate simii isti
suos catulos adament.
[89,659]
Alius quod somniauit Gemmulam, alius Margaritam appellat, hic Floretum, ille
Rosetum inscripsit, at in medio, o bone deus, ut nihil nisi carduos et lolium
inuenias.
[89,660] Est
qui Speculum operi suo nomen dedit, est qui omnium errorum syluam, Catholicon
ausus est appellare.
|