[90,661] Ineptius etiam quidam
Mammetrectum, uelut haustum lactis gallinacei pollicens.
[90,662] Sunt
qui Summas et Summarum Summas appellent, quasi lectori non sit alius scriptor
requirendus, ubi tales sit nactus lacunas.
[90,663] An
non eandem insolentiam deprehendas in autorum titulis, quos ideo magnificos
illis tribuunt, ut ipsi praeclarum aliquid ac supra hominem profiteri
uideantur?
[90,664]
Basilium, Origenem, Chrysostomum et his consimiles uiros aut non citant aut contemptim
citant, ueluti censores, uerum cum crepant illos suos doctores sanctos,
doctores irrefragabiles, doctores subtilissimos, doctores seraphicos, tum sibi
uidentur adferre nescio quid, cui cedere debeat etiam maiestas euangelica.
[90,665] Quod
si in antiquis et eruditis has inscriptionum delicias docti non tulerunt, quis
in his barbaris ferat, qui ad contaminandas literas geniti uideri possint?
[90,666] Quis
non, (ut est in prouerbio), suspendio trabem eligat, ubi uidet huiusmodi
uoluminibus refertas passim bibliothecas, perstrepere ludos?
[90,667] Ex his contexi conciones ecclesiasticas, ex
his colligi dogmata, quibus gubernetur orbis, ex his nos censeri Christianos
aut secus?
[90,668]
Adde, quod in tradendo nusquam haerent, nihil addubitant, omnia constant, omnia
praecipiuntur.
[90,669]
Credas eos non docere, sed leges praescribere.
[90,670] En
modestiam quam secum adfert supina ignorantia, quanto satius erat Academicorum
uerecundiam imitari, ad quos cum isti ne componendi quidem fuerant, nihil tamen
se scire professi, omnibus de rebus pudenter disputare, quam confidenter
affirmare maluerunt.
[90,671] Nec
me fugit esse qui hoc philosophorum genus parum probent; mihi uel omnibus
anteferendum uideur, cur uideatur alias fortasse.
[90,672] Iam
si prisca repetimus, quid tam abfuit ab insolentia, quam Socratis doctum
pariter ac facundum ingenium, quem nunquam puduit undecunque doceri ne iam
senem quidem.
|