[91,673] Non sibi turpe duxit
rhetoricen uirilem utique disciplinam a foemina Aspasia doceri.
[91,674] Idem
iam grandis natu fidibus operam dedisse legitur, praeceptore, nisi fallor,
Cono; praeterea uox illa iam nobilis: Hoc unum scio, quod nescio, utrum quaeso,
sibi placentis, an modestissimi potius hominis uidetur?
[91,675] Hac
modestia promeruit, ut solus ab Apolline sapiens iudicaretur, quod cum alii
sibi ea uiderentur scire, quae nescirent, hic tanto esset caeteris uerecundior,
quanto sapientior.
[91,676] Id
quod illius apud Platonem disputationes facile indicant, in quibus omnibus
apparet studiosi quidem et acuti, sed inquirentis potius, quam praecipientis
oratio.
[91,677] Et o
utinam nostri temporis philosophastri, qui nobis fastum obiiciunt, huius omnis
philosophiae parentis uerecundiam, quam Gorgiae promptam garrulitatem mallent
imitari, qui cum ne suam quidem ipsorum uocem intelligant, magna fiducia quauis
de re pronunciant, probant, damnant, praecipiunt, praescribunt; sed aliorum
exempla prosequamur.
[91,678] An fuit quicquam uno Pythagora uel acutius,
uel doctius?
[91,679] Hic certe superiores philosophos quam
eruditione uicit, tam modestia superauit.
[91,680] Qui
cum ante id temporis sophi, id est sapientes, soliti essent appellari, ipse
primus nominis arrogantiam recusauit et se philosophum id est sapientiae studiosum,
quam sapientem dici maluit.
[91,681]
Platonem nonnulli ob ingenii diuinam quandam sublimitatem fastus insimularunt;
at in hoc ipso quanta modestia?
[91,682] Vbi
omnem praeceptoris disciplinam ad plenum hausisset, perinde ac si nihil actum,
quot maria, quot terras emensus legitur, dum ubique quaerit, quod discat.
[91,683] Qui
Athenis magister fuerat et potens" (Hieronymianis enim uerbis libenter
utimur) "cuiusque doctrinas Academiae gymnasia personabant, fit"
denuo "peregrinus atque discipulus, malens aliena uerecunde discere, quam
sua impudenter ingerere".
|