[93,698] De parum doctis haec loquor nam egregie doctum neminem
adhuc repperi, quin in eodem singularem modestiam agnouerim.
[93,699] Superbus" igitur "et arrogans,
indoctus uocabitur", iuxta sapientis Hebraei sententiam, haud doctus et
"sapientior sibi stultus uidetur septem uiris loquentibus
sententias".
[93,700] Caue
igitur tu quisquis es, qui mihi uultu religioso immodestiam obiicis, ne ista
ipsa tua modestia summa sit immodestia.
[93,701] Nam
quaeso te per Musas, uter superbior, is ne qui diues inuitat ad opum suarum
communionem, an tu qui mendicitate tua superbus, ob hoc ipsum tibi uidere
regulus quod nihil habeas?
[93,702] Is
ne qui doctrina utitur ad Christi gloriam, an tu, qui cum proximi contumelia
contemnis alienam doctrinam, ne apud idiotas, in quo theatro te uenditas, parum
semideus habearis?
[93,703]
Postremo fac utrunque placere sibi, uter arrogantior, qui sua effertur
eruditione, an tu, qui tua inscitia tibi insolentissime places?
[93,704] Ille
nulli obstrepit, si quis nolit meliora discere, tu coelum terrae misces, si
quis ausit docere quod tu cum tuis sodalibus non didiceris.
[93,705] Huic
animos facit sua facundia, tibi cristas maiores addit infantia.
[93,706] Vter
superbior?
[93,707] Ille
per omnes disciplinas obambulat, ut uere doctus esse possit, tu uix gustata
grammatica eaque misera, uix gustatis tribus syllogismis, ad haec quaestionibus
aliquot Thomisticis aut Scotisticis repente prosilis in theatrum, paratus cum
quouis quauis de re dimicare.
[93,708] Et homo uerecundus aliis exprobras arrogantiam?
[93,709]
Verum ego dum de immodestia disputo, modestiae sim oblitus, altius enim in re
clarissima disputationem repetisse me uideo.
[93,710] Sed
ut finiam, ego sic mihi persuasi, si quem arrogantem et sibi placentem uidero,
eum perdoctum esse non credam.
[93,711]
Itaque quod isti superbiam adducere putant, id mihi, ne superbiamus, solum
remedio uidetur esse.
[93,712]
ILLVD PAVLI SCIENTIA INFLAT, QVOMODO ACCIPIENDVM.
[93,713] Verum instant interim suo more et illud
Paulinum constanter ingerunt.
[93,714]
Scientia inflat, charitas aedificat".
[93,715] Non
mentitur, inquiunt, Apostolus, "inflat scientia".
[93,716] Nemo
negat, sed inflat et inscitia.
[93,717] Quid
dicitis, o theologi, et iidem inscii, ita ne nihilo plus una sententia e Paulo decerpsistis,
non uenit in mentem eundem alio in loco dicere: "Et si imperitus sermone,
non tamen scientia".
|