[96,759]
Disces egregias artes at ita demum utiles, si parem
probitatem adiunxeris, citra eam parum utiles aut etiam pestilentes.
[96,760] Caue sic illis studeas, ut recti tibi cura
recedat, stude non minus melior esse quam doctior, bona est scientia, charitas
melior.
[96,761]
Vtramque alteri si comirem adiunxeris, rem absolutam conficies.
[96,762] MEDICVS: Haec cum Battus dixisset, Medicus
iamdudum subridens (est enim uir in primis festiuus multique ioci): Quis,
inquit, Batte, credidisset unquam te hominem tam poeticum tantum tenere
theologiae.
[96,763] Ita me Musae tuae bene ament, ut mihi Pauli
mentem appositissime uideris explicuisse nec te prorsus fugere uideo uerba
theologica; praeterea, quantum audiui, equidem te pulchre concionari posse
crediderim, quod si resciscant nostri Iacobitae, uereor, ne certatim te rapiant
et cucullum iniiciant.
[96,764] BATTVS : Et arridens Battus.
[96,765] Istud, inquit, Musarum hostibus eueniat,
uerum ne tu impune Battum lacessiueris.
[96,766] Quid te uno impudentius, qui in me homine
poetico theologiae scientiam admireris, cum te medico nihil sit theologicum
magis; ego si theologus essem, nihil a poetae partibus praeuaricarer.
[96,767] Antiquitus enim theologi habebantur iidem,
qui poetae et ingenue fateor eloquentium theologorum scriptis me non minus quam
Ciceronianis delectari.
[96,768]
Recentiorum uero tento quidem persaepe ac mihi impero, sed uomitus oboritur
legenti, adeo me tum barbaries orationis tum uerum perturbatio offendit.
[96,769] Tu
uero partes egrederis tuas et theologis adeo iniuriam facis.
[96,770] Nam
cum illis animorum uobis corporum cura sit tradita, tu tanum hominem tibi
uindicas.
[96,771] Sed
pergam, si sinis theologari, uel apud te medicorum omnium doctissimum
theologum, efficiam, ut me neges ullos praeter theologorum libros euoluisse.
[96,772] MEDICVS.
[96,773] Age, respondit Medicus, percupio, sed te iam
in uiam unde depuli, restituam.
[96,774] Hoc erat tuae disputationis extremum, ut
charitatem cum eruditione copulandam esse diceres.
[96,775] Ipse
quidem in ea prope sum opinione, quam diuum Augustinum in suis dialogis notasse
uideo, ut credam uix a uirtute diuelli posse sciendam, uerum ut scis meae
professionis esse inter omnia mortalium genera uersari, in quosdam religiosos
nonnunquam incido, qui sibi hoc constanter habent persuasum non cohaerere cum
pietate Christiana literaturam quam illi uocant secularem.
[96,776]
BATTVS: Nec aberrant isti, inquit Battus, in ipsis enim male cohaeret, quibus
utraque deest, at cohaesit in Hieronymo, Cypriano, Augustino aliisque mille,
quorum pietatem quis audeat cum istorum ignauia comparare?
|