[97,777] MEDICVS.
[97,778] Age,
inquit Medicus, scio tibi quidem cucullatos istos omnes inuisos haberi; uerum
ego ut religionem fatali quodam amore (sum enim benigno Ioue natus et item
Venere) tum admiror, tum ueneror, ita non omnibus uitiis libero.
[97,779]
Video enim nonnullos ad Epicuream illam rationem proxime accedere, qui
incredibili laborum fuga, ignauiam quandam et umbratilem uitam amplectuntur.
[97,780]
Tutos se credunt, si tanquam cochleae intra testam perpetuo delitescant
commodis corporum uel minutis morosius etiam consulentes.
[97,781]
Abunde se religiosos arbitrantur, si literarum politiorum nihil prorsus
attigerint, suis bene consultum putant, si ea quae in scholis didicerunt,
obliuiscantur.
[97,782] Iam
uero ciuibus suadere non desinunt, ne liberos suos ad externas scholas, quas
uniuersitates uocant, ire sinant.
[97,783]
Perisse propemodum illos, qui sese illuc tanquam ad manes demiserint, aut non
redire aut redire deteriores.
[97,784]
Simplicitatem nescio quam illis praedicant, literas a uirtute auocare animos
nec bonam parare mentem, sed eripere magis.
[97,785]
Stultum, inquiunt, est disertam habere linguam, mores incompositos, dialecticis
captiunculis morti neminem imposuisse, rhetoricen et poesin ne nominare quidem
audent; insanire geometras aiunt, qui cum scite agros metiantur, animi sui
modum ignorent, astrologos delirare dicunt, quod ea, quae supra se sunt,
curiosi scrutentur, physicos impietatis accusant, quod diuina rimantes opera
ipsum rerum opificem negligunt.
[97,786] Ne
sacris quidem theologiae professoribus parcunt, hos insimulant, quod cum magna
autoritate uirtutem doceant, ipsi non perinde uiuant.
[97,787] Ita
isti Cynici nostri uniuersum genus hominum contemnunt, censent omnes.
[97,788]
Moriendum, inquiunt, est omnibus.
[97,789] Quid
tum si sis Solomone doctior? quid conferunt nexus dialectici? quid oratoriae
complexiones? moriendum est.
[97,790]
BATTVS.
[97,791] Per
anserem, homines pistrino digni, subiecit Battus.
[97,792] Quis
istud ignorat omnibus esse moriendum? nihil ne interim agendum?
[97,793] Malim ego doctior mori, quam natus sum.
[97,794] Isti
perinde disputant ac si qui doctus sit eum continuo malum esse sit necesse.
[97,795] Num
qui lingua erit incomposita, mores protinus compositos habebit?
[97,796] Num
qui dialecticen contempsit, statim mortis laqueos effugit?
|