[98,797] Num qui poetas non attigit,
protinus erit Hippolytus?
[98,798] Num
protinus sibi notus est, cui ignota est geometria?
[98,799] Quid prodest non fuisse philosophatum in
astris, si interim philosopheris in patinis ?
[98,800] An pulchrius esse ducis scrutari sapores
ganearum, quam arcanas rerum causas?
[98,801] Et ne singula persequar, num qui erit
indoctissimus, continuo religiosissimus habebitur?
[98,802] Eruditio nos in coelum non leuat, an eo
leuabit inscitia? an rusticitas?
[98,803] Non
praestat bonam mentem literarum peritia, num igitur imperitia praestabit?
[98,804] Non
praestant bonam mentem literae.
[98,805] Vt donemus istud, at nec malam praestant.
[98,806]
Nonne recepta est calceolaria, sutrina, textrina, fabrica, sartoria, fullonia?
[98,807] Nonne etiam in honore est culinaria?
[98,808] Quid horum bonam mentem praestat mortalibus?
[98,809] Laudamus doctum pictorem, laudamus fabrum
scientem, textorem callidum laudamus, laudamus etiam, si sit uir improbus.
[98,810] Nec
artem ideo malam dicimus, si forte sit malus, qui in ea uersatur.
[98,811] Et
literaturam damnamus, quae ut bonam mentem non praestet, ad eam tamen non
mediocriter conducit.
[98,812] Quod
si quem literis abutentem uiderimus, non ut eruditionem relinquat, admonendus
est, sed ne in usus peruersos torqueat.
[98,813] Quanto rectius admonet ille philosophus
absque Christo sapiens : Sic uiue, tanquam cras moriturus, sic stude, quasi
semper uicturus.
[98,814] Occupabit mors, sed malo occupet studentem
quam cessantem.
[98,815] Hoc tamen aduersariis concessero, ut pusillo
aut uehementer tardo ingenio natos liceat a difficilibus disciplinis dehortari,
ne si asinus ad lyram ducatur, et discens et docens simul operam luserit, eos
autem, quorum ingenia magni aliquid polliceri uidentur, a pulcherrimis
conatibus retrahere, quid aliud est, quam (quod Paulus fieri uetat)
"spiritum extinguere"?
[98,816] Quod idem si in summis illis (quos iam saepe
nominaui), doctoribus factum esset, singulari profecto et praesidio et solatio
iam orbata esset ecclesia; quanquam interim patronus barbarorum doctius ac
modestius pro illis respondes, quam ipsi soleant loqui.
[98,817] Nam
hoc ferme genus hominum ne nouerunt quidem cuiusmodi sint disciplinae, in quas
debacchantur.
[98,818]
Poeticen existimant artem esse meretriciam, rhetoricen nihil aliud esse putant
quam assentatoriam, geographiam, astrologiam curiosas et improbatas artes esse
credunt qualis necyomantia.
[98,819]
MEDICVS: Tum Medicus: Probabiliter tu quidem, Batte, id est plane rhetorice;
uerum ut interim tibi pro istis imperitiae admiratoribus respondeam, qui in
summam inuidiam nos inducunt huiusmodi seditiosis concionibus imperitam
multitudinem concitantes, Quid igitur, inquiunt, tandem futurum est?
|