[99,820] Num soli literati coelo
potientur?
[99,821] Ita
ne uos soli, qui uentosa doctrina turgetis, Gigantum exemplo coelum
occupabitis, detrusis superis, exclusis inferis?
[99,822] Quid
fiet imperitae multitudini? quid simplicibus fratribus, qui apostolorum
uestigiis ingressi non didicerunt Aristotelicos laqueos, non spinas
Chrysippeas, non salem Atticum, non Plautinam eloquentiam.
[99,823]
Nonne haec est illa simplicitas, quam deus unice sibi delegisse uidetur, qui
asino uectus Hierosolymam ingredi uoluit, cuius et illa exhortatio est:
"Discite a me, quia mitis sum et humilis corde".
[99,824] Non
dixit discite compositam orationem, metiri coelum, nectere syllogismum, sed
humilitatem discite.
[99,825]
Multa nobis praeterea de agno et columba, quorum appellatione rudis animi
tractabilem simplicitatem significatam uolunt, uerum ego iamdudum memorem
moneo, qui haec cotidie audias ab istis deblaterari apud indoctam plebeculam.
[99,826]
BATTVS.
[99,827]
Papae, tu me mediam in theologiam uocas, Battus inquit, Medicus poetam; sed
quod asinum isti se imitari dicunt, iam hoc primum mihi satis quadrare uidetur,
nisi quod iidem ignauia et tarditate asinum facile repraesentant, caeterum et
leonis et tigridis et scorpii non exiguam partem isti asino admiscuisse
uidentur, tanquam Chimaera ex uariis monstrorum figuris compositi.
[99,828] Quod
si uacaret in praesentia istius asini, istius columbae, istius agni mysteria
persequi, facile appareret isti hominum generi in hoc ordine nullum esse locum.
[99,829] Hoc
ad refellendum satis arbitror, istas mysticas appellationes non ad scientiam,
sed ad mores esse referendas, hoc est (ut magis theologice dicam) non ad
intellectum, sed ad affectum.
[99,830] Quid
enim potest esse eiusmodi mente magis (ut ita dicam) asininum, quae istorum
hominum importunas nugas possit et dissimulare et perpeti?
[99,831] Quid
aeque columbinum, quid agninum magis?
[99,832]
Istis uero quid cum asino praeter stoliditatem commune est, qui neque duci a
sanioribus patiuntur et omne laborum genus tanquam pestem fugitant?
[99,833] Quid
simile habent ad columbam, qui tanta amaritudine fraternae inuident uirtuti?
[99,834] Quid
illis cum agno, qui nihil habent, quod aliis possit esse usui?
[99,835] Hieronymus, qui tantum laborum in adaugenda
religione Christiana exhausit, asinus fuit.
[99,836] Augustinus, qui perpetuam operam Christianis
praestitit, asinus fuit, hos asinos imitemur.
[99,837] Cur homines ignaui et numero tantum nati suae
inertiae his commentationibus blandiuntur?
|