[104,929]
Et martyrum quidem summa fuit copia, doctores
perpauci.
[104,930] Martyres moriendo Christianorum numerum
imminuerunt, docti persuadendo adauxerunt.
[104,931] In summa:frustra illi pro Christi doctrina
sanguinem fortiter fudissent, ni hi ab haereticis eam suis literis
uindicassent.
[104,932] Quare non tam ingrata erit Christiana
religio, ut bonas literas quas in rebus afflictis tam salutares experta est,
nunc in pace rebusque florentibus in exilium extrudat, per quas et pacem et
felicitatem sit assequuta.
[104,933] Quo
magis nonnullos demirari compellor, qui prudentes etiam eruditionem se fugere
fateantur.
[104,934] Nam quod ab ethnicorum inuentis
abstinere se dicunt, id quidem plusquam insanum esse iam demonstrauimus.
[104,935] An uero
est aliquid, quod aiunt, insolentiam sese uelle effugere?
[104,936] At
uide, ne ista sit non tam infirmi animi trepidatio, quam inertiae fucus culpam
fingere, ubi culpa non est.
[104,937]
Istos ego ita demum simpliciter errasse intelligam, si moniti ac correpti
corrigantur; alioqui quaenam erit ista religio minimi mali metu in maximam
incidere perniciem?
[104,938] Ita
inepti dum muliebriter trepidantes curiositatis uitium student defugere, in
diuersum, sed multo perniciosius decidunt.
[104,939] Frustra
uitium uitaueris illud, si te alio prauum detorseris", ait Horatius.
[104,940]
Male Scyllam effugeris, si in Charybdim incidas, male procellam declinaueris,
si ad littoris scopulos nauem fregeris.
[104,941] Hi
sunt quorum puerilem, ne dicam peruersam trepidationem sanctissimus ille et
regum et prophetarum Dauid notauit : "Illic", inquiens,
"trepidauerunt timore, ubi non erat timor".
[104,942] Nam
qui superstitiose uentum obseruat, is nunquam se mari credet et qui nubes anxie
consyderat, is metet nunquam.
[104,943]
Quid autem perniciosius quam illic metum fingere, ubi honestissimi sint
capiendi labores, hic ubi summum et certum est periculum supinum stertere?
[104,944]
Illi inepta sedulitate nostris ex oculis curiositatis festucam uolunt educere,
ipsi in suis ignauiae trabem non sentientes.
[104,945] Nos
criminantur, quod plusquam sat est scientes semper plura discere cupiamus, ipsi
nec illa scire curant, sine quibus nec homines sumus nec uiuimus.
[104,946] Iam fac nos modum oblitos, utrum honestius
est in rebus honestis ultra limites esse, an citra?
|