[105,947]
Vtrum praestabilius excedere, an deficere?
[105,948] Verentur necubi in libris ethnicis aliquid
forte minus seuerum tetricis auribus insonet, nec uerentur terrificam illam
domini uocem: "Serue nequam, quare non dedisti ad mensam pecuniam meam et
ego utique ueniens cum usura exegissem illam".
[105,949] Adeo nihil aeque auersatur deus ut ignauiam.
[105,950] Filium perditum, qui uniuersam substantiam
in scorta lenonesque et popinas dissipauerat, in gratiam laetus recipit,
seruum, qui talentum integrum etiam restituit tam immaniter obiurgat.
[105,951] Semina quaedam bonarum artium indidit nobis
parens deus intellectum, ingenium, memoriam caeterasque animi dotes, quae talenta
sunt ad usuram credita; quae si exercitatione ac studio quasi duplicauerimus,
ut impigros seruos dominus reuersus laudabit, peculium esse sinet; sin acceptum
talentum in terram defoderimus, quo tandem animo domini redeuntis oculos, ora,
uocem feremus, ubi caeteris pro accepta sorte lucrum annumerantibus nos inutile
talentum referemus ignaui?
[105,952] Hic
erit cur trepidare merito potuissent isti meticulosi homines non illic, ubi
commodi plurimum, periculi perparum.
[105,953]
CONFVTAT AVTORITATES AVTORITATIBVS.
[105,954] Hic
cum Battus collectis oculis aliquandiu intersiluisset, Deum immortalem, inquit,
quantum disputationis campum aperiri uideo, sed sit modus.
[105,955] Dextrum igitur cornu (ut arbitror) uel
profligauimus uel certe inclinauimus, urgent tamen hostes et sinistram alam
infensis animis admouent, sacrarum literarum armis nos eminus cominusque
territant.
[105,956] Primum igitur erit hostibus sua tela
eripere, deinde suomet ipsos, (ut inquit Comicus), gladio iugulare.
[105,957] Rationibus cedere coacti ad ecclesiasticas
literas confugiunt et nobis occinunt, quod ipsi non intelligunt.
[105,958] Hic mihi Cato nescio quis, reducto mento,
labiis porrectis, oculis stupidis, supercilio adducto, dextera prolata, laeua
cingulo iniecta: Facessant, inquit, humanae cauillationes, audiamus quid diuina
scriptura iubeat.
[105,959] Paulum audiamus : "Non altum",
inquit, "sapientes, sed humilibus consentientes".
[105,960] Idem "sapere" iubet "ad
sobrietatem".
[105,961] Iterum alibi: "Noli altum sapere, sed
time".
[105,962] Rursum alibi: "Qui se existimat aliquid
scire, nondum scit, quemadmodum oporteat eum scire" et "qui sibi
uidetur sapiens, stultus fiat ut sit sapiens".
|