[108,996] Nunquam, inquit, in uita
nec attigi istos, nec attigero, sic mihi superi sint propicii.
[108,997]
Istud, inquam, uel citra iusiurandum facile tibi creditur.
[108,998] Sed
quid tu illos tantopere fugis?
[108,999] Nam
si pudici sunt, non habent cur uitentur; sin impudici, quid ita fugitas eos,
qui eadem scribunt, quae tu facis?
[108,1000]
Cur non amplecteris potius tuarum uirtutum praecones? ibi tuarum morum
imaginera expressam agnosces.
[108,1001]
Eho Sardanapale, non te pudet tandem cum istis factis mihi frontem istam
ostendere?
[108,1002] An
me uero tuam iubes religionem imitari, qui grauius flagitium putas ethnicum
librum attingere, quam uxorem non tuam permolere?
[108,1003]
Potare, amare, constuprare uirgines tu ludum et pueriles nugas iudicas, legere
poetam pro capitali flagitio ducis.
[108,1004]
Tibi licebit ethnica flagitia designare, mihi non licebit ethnicas literas
perdiscere?
[108,1005]
Dissimulauit homo bilem, dicens huiusmodi cauillatiunculis lautum prandium non
esse corrumpendum; post spacium pomeridianum duxit me tanquam officiosus in
bibliothecam publicam; ubi cum me uideret homo Ciceronianis quibusdam dialogis,
qui mihi forte in manus inciderant, attentius incumbere, tandem irritatior
Gratianum, quem unum legerat, mihi obiicit: Iam, inquit, te confutabo
planissime.
[108,1006]
Commonstrat distinctionem tricesimamoctauam, in qua de liberalibus disciplinis
nescio quae quaestio tractatur, at ita tractatur, ut pariter omnia in dubium
uocentur.
[108,1007] Quod quam sit absurdum, quis non uideat?
[108,1008] Iubeo pronunciet, uix legebat, tantum
aberat, ut recte intelligeret.
[108,1009] Episcopus gentilium libros non legat,
haereticorum autem" perlegat "pro necessitate ac tempore".
[108,1010]
Rogabam hominem, quid sibi uellet "pro necessitate ac tempore".
[108,1011]
Ait si forte contra haereticum aut disputandum esset aut scribendum.
[108,1012] Et
quid, inquam, si idem contra ethnicum usu ueniat?
[108,1013]
Quid si nec theologorum libros intelligere queas?
[108,1014]
Non iam uides oriri necessitatem?
[108,1015]
Non placebat ratio, iussi pergeret legere.
[108,1016] Nonne
uidetur in uanitate sensus et obscuritate mentis ingredi, qui diebus ac
noctibus in dialectica arte torquetur, qui physicus perscrutator oculos trans
coelum leuat et caetera quae sequuntur.
[108,1017]
Item illud: "Sicera inebriantur, qui abutuntur scientia seculari et
dialecticorum tendiculis".
[108,1018] Hic ego: Et non uides, inquam, abutuntur
dictum, non autem habent, ut intelligas sapientiae secularis plane usum quendam
esse neque uetitum, neque ociosum.
[108,1019]
Post multa congesta ita suo more doctissime colligit Gratianus, ex quibus
omnibus concluditur, "quod non est ab ecclesiasticis secularium literarum
quaerenda peritia".
[108,1020]
Iam perinde ac si debellatum esset, ira coepit ineptus se ad triumphum
praeparare, uix exoraui ut paucis me auscultaret.
|