[109,1021] Et non intelligis,
inquam, hanc ipsam collectionem contra te uehementer facere.
[109,1022]
Primum non mirandum fuisset, si homo secularium literarum ignarus eas
condemnasset, praesertim in hac parte, ubi uestigandi gratia data opera
aduersus illas pugnat.
[109,1023]
Nec tamen ausus est concludere interdictam esse ecclesiasticis ethnicam
literaturam, uerum non esse quaerendam; frustra enim ibi quaeras, ubi minime
sit, sed extra iocum, quaerendam id est exigendam.
[109,1024]
Non hoc igitur in quaestionem uocatur, sit ne ecclesiasticis concessa eruditio
secularis, sed an sit exigenda, non an habere, sed an carere liceat.
[109,1025]
Adiecit "ecclesiasticis", ne quid dubites hanc a scholasticis prorsus
exigendam.
[109,1026]
Vobis ignoscitur si careatis, nos si careamus, damnamur.
[109,1027]
Vides igitur, quod tua ista conclusiuncula pro nobis faciat, sed mane paulisper
etiam nunc accusationem audiuimus, defensionem audiamus, nondum satis pernosti
Gratianicam eloquentiam, de unaquaque re non in utramuis, sed in utranque
partem disputat, et quidem pari copia parique facundia, quod idem olim Gorgiam
et Carneadem fecisse legimus.
[109,1028]
Nunc huius palinodiam audi.
[109,1029]
Iussi paginam euolui, consequuntur enim illa, sed econtra legitur, quod
"Moses et Daniel omni scientia Aegyptiorum et Chaldaeorum eruditi
fuerunt" et post pauca turbat acumen legentium et deficere cogit, qui eos
a legendis secularibus libris omnibus modis existimat prohibendos, in quibus si
qua inuenta sunt utilia, quasi sua sumere licet, "alioqui Moses et Daniel
sapientia Aegyptiorum et Chaldaeorum non paterentur erudiri" et alia quae
sequuntur.
[109,1030]
Rursum paulo inferius ex Ambrosio : "Si quis artem nouerit grammaticam uel
dialecticam, ut recte loquendi rationem habeat et inter falsa et uera
diiudicet, non improbamus".
[109,1031]
Mox ex eodem : "Qui de uino et mensa regis nolunt comedere, ne polluantur,
utique si scientiam Babyloniorum scirent esse peccatum, nunquam acquiescerent
discere, quod non licebat.
|