[112,1056] Quis enim nesciat et in
Mose et in prophetarum uoluminibus quaedam assumpta de gentilium libris et
Solomonem philosophis Tyri et proposuisse nonnulla, et aliqua respondisse.
[112,1057]
Vnde in exordio Prouerbiorum commonet, ut intelligamus sermones prudentiae
uersutiasque uerborum, parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientium et
aenigmata, quae proprie dialecticorum et pbilosophorum sunt".
[112,1058] Pauloque inferius Paulum collaudans,
"Ac ne parum hoc esset", inquit, "ductor Christiani exercitus et
orator inuictus, pro Christo causam agens, inscriptionem fortuitam arte torquet
in argumentum fidei.
[112,1059] Didicerat enim a uero Dauid de manibus
hostium extorquere gladium et Goliae superbissimum caput proprio mucrone truncare.
[112,1060] Legerat in Deuteronomio domini uoce
praeceptum mulieris captiuae radendum caput supercilia omnes pilos et ungues
corporis amputandos et sic eam habendam coniugio".
[112,1061] Deinde post ea uerba, quae paulo superius
recitauimus, "Osee", inquit, "accepit uxorem fornicariam Gomer
filiam Debelaim id est dulcedinum et nascitur ei de meretrice filius Israel qui
uocatur semen dei.
[112,1062] Esaias nouacula acuta barbam et crura radit
peccantium.
[112,1063] Et Ezechiel in typo fornicantis Hierusalem
tondet caesariem suam et quicquid in ea absque sensu et uita est,
auferatur".
[112,1064]
Horum, me legente, cum ille nihil intelligeret, rogabat, quorsum ista omnia
spectarent.
[112,1065] Eo, inquam, ut nullas ethnicas literas
fugiamus, sed repurgatas ad Christianorum eruditionem transferamus, quod si tu
fecisses, non hic marmoreus astares.
[112,1066] Quod autem repurgatas dixi, non ad
scientiam, sed ad opinionem referri uolo.
[112,1067] Non enim ethnicorum philosophorum errores
legere perniciosum est, sed eos ecclesiasticis disputationibus immiscere, non
confutandi, sed approbandi gratia, id uero nequaquam licuerit.
[112,1068] Deinde illustrium scriptorum catalogum
texit tum Graecorum, tum Latinorum, et Graecorum quidem hoc elogio claudit:
"Qui omnes in tantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos
refarciunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas: eruditionem
seculi, an scientiam scripturarum".
|