[113,1069] Latinorum ita concludit : "De caeteris uel
uiuentibus, uel mortuis taceo, quorum in scriptis et uires manifestae sunt et
uoluntas".
[113,1070] Mox callidam imperitorum calumniam
excludens, addit: "Nec statim praua opinions fallaris, contra gentiles hoc
esse licitum, in aliis disputationibus dissimulandum, quia omnes pene omnium
libri exceptis iis, qui cum Epicuro literas non didicerunt, eruditionis
doctrinaeque plenissimi sunt".
[113,1071] Mordax quidem illud quo epistolam claudit,
sed plane barbarorum stultitia dignissimum: "Cui quaeso", inquit,
"ut suadeas ne uescentium dentibus edentulus inuideat et oculos caprearum
talpa contemnat".
[113,1072]
Ostendi et eam praefationem quam Exodo praeposuit, in qua adeo non dissimulat,
ut etiam nominatim praedicet artes liberales.
[113,1073] Taceo", inquiens, "de
grammaticis, rhetoribus, philosophis, geometris, dialecticis, musicis,
astrologis, medicis quorum scientia mortalibus ---".
[113,1074] Quid hic expectas dicturum Hieronymum?
[113,1075]
Pestifera est? "uel utilissima est", inquit.
[113,1076]
Rogabam ecquid haec placerent; cum tantum ac talem habeamus autorem, exoriere
tu nobis et nescio quod glossema e tuis barbaris autoribus contra liberalem
eruditionem obiicies.
[113,1077]
Astrologiam uestra decreta damnant, at Hieronymus approbat disciplinam et prope
curiosam et ad pauca utilem.
[113,1078]
Quid igitur de rhetorica, de poetica sensisse credis?
[113,1079] Commonstraui homini eiusdem de uiris
illustribus opus, ubi in permultis scriptoribus miratur eloquentiam, praedicat
poetarum philosophorumque cognitionem, effert literaturam secularem.
[113,1080]
Quae si pestifera esset, non tam diligenter eam in autoribus ecclesiasticis uir
piissimus commemoraret.
[113,1081] In eiusdem opusculi praefatione tantum
abest, ut improbet, ut etiam aduersus ethnicos et haereticos magnifice iactare
sit ausus Christianorum in ethnicis literis praestantiam.
[113,1082] Discant ergo", inquit, "Celsus,
Porphyrius, Iulianus, rabidi aduersum Christum canes, discant sectatores eorum,
qui putant ecclesiam nullos philosophos et eloquentes, nullos habuisse
doctores, quantique et quales uiri eam fundauerint, instruxerint, adornauerint,
et desinant fidem nostram rusticae tantum simplicitatis arguere suamque
imperitiam potius recognoscant".
[113,1083] Non pudet, inquam, te Christianum obiicere
Christiano et quidem laico, quod Hieronymus non dubitauit apud hostes gloriari
uir ecclesiasticus, iam sanctitatis opinione celebris, postremo monachus et
eremi cultor, praesertim ea tempestate cum Christiana adhuc religio cum
ethnicis conflictaretur.
|