[115,1094] In primo genere id est annotatis omnes fere liberales
disciplinas collocat logicen, rhetoricen, physicen, arithmeticen, geometriam,
astronomiam, musicam, historias denique et antiquitatis cognitionem.
[115,1095] At
ne de singulis quidem pigebit diui Aurelii sententiam pronunciare, modo ne uos
audire pigeat.
[115,1096] De
grammatica quidem dilucidius est, quam ut in eo debeat disputari, porro quod ad
dialecticen attinet, libro de doctrina Christiana secundo, capite (si bene
commemini) uigesimo de dialecticis rationibus, de ueritate, de falsitate
connexionum, de consequenti et inconsequenti, de repugnanti, de definiendo, de
partiendo uerbose et curiosiuscule suo more dispute, petitis etiam e diuo Paulo
connexionum formis, sic enim appellat, ut nos si dialecticen ignoremus, docere
uoluisse uideatur.
[115,1097]
Hanc disciplinam in ipso disputationis capite bis uerbis commendat, nam puto,
me ea, ut nuper relecta, posse reddere: "Sed disciplina", inquit,
"disputationis ad omnia genera quaestionum, quae in literis sanctis sunt
penetranda et dissoluenda plurimum ualet, tantum cauenda est ibi libido
rixandi".
[115,1098]
Pauloque inferius : "Sunt etiam connexiones ratiocinationis", inquit,
"falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius cum quo
agitur, quae tamen ad hoc inferuntur a docto et bono homine, ut his erubescens
ille, cuius errorem consequuntur, eundem relinquat errorem, quia si in eodem manere
uoluerit, necesse est, ut etiam illa quae damnat, tenere cogatur".
[115,1099]
Haec de dialecticis.
[115,1100]
Pro poetis et rhetoribus, quae multa dixit, hic consulto praetereo, suis ea
locis redditurus.
[115,1101]
Caeteras autem artes, minutiores quidem illas, attamen acutas ut Quintus Fabius
oratori, ita Aurelius theologo putat non mediocriter conducere; et quidem de
musica haec fere sunt, quae tenemus : "Et numerum", inquit, "et
musicam plerisque in locis in scripturis honorabiliter posita inuenimus.
[115,1102]
Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui nouem Musas Iouis
et Memoriae filias esse dixerunt".
[115,1103]
Deinde autore Varrone unde ea sit fabula nata, aperit subiiciens : "Sed
siue se ita habeat, quod Varro retulit, siue non ita, nos tamen propter
superstitionem prophanorum non debemus musicam fugere, si quid inde utile ad
intelligendas scripturas rapere potuerimus".
[116,1104] De
arithmetica hoc est disputationis initium: "Et numerorum etiam",
inquit, "imperitia multa facit non intelligi translate ac mystice posita
in scripturis".
|