[117,1114] Migrat ex Aegypto, qui
relictis superstitionibus prophanis ad Christianam religionem sese conuertit.
[117,1115]
Aegyptias opes tollit, qui literas ethnicorum ad nostrae fidei decus et usum
transfert.
[117,1116] Si
ridebunt barbari interpretem, iure id facerent, nisi diui Augustini non meum
interpretamentum protulissem.
[117,1117] Vt
enim, inquit, olim Hebraei ea, quae sibi usui fore iudicassent, rapuerunt,
relictis iis, quae aut molesta aut inutilia aut prophana existimassent, ita nos
oportet sua quidem ethnicis uitia relinquere, superstitiones, libidines,
cupiditates, haec inquam, apud dominos relinquenda.
[117,1118] At
si quod sapientiae aurum, si quod eloquentiae argentum, si qua bonarum
literarum supellex penes illos erit, eam omnem conuasare et in nostros usus
accommodare debemus, nihil furti calumniam ueriti, quin potius pulcherrimi
etiam facinoris et laudem et praemium sperare ausi.
[117,1119]
Hic rursus ne nodum in scirpo quaerentes cauillari inciperemus, quae sint
ethnicis pro perniciosis relinquenda, quae pro utilibus transferenda,
Augustinus de sua partitione nihil excipit praeter ea, quae superstitiosa
nominat.
[117,1120]
Caeterum a sua illa diuisione non recedens et hoc suo more auro atque argento
eas disciplinas sibi uideri signatas scripsit, quae essent ab ingeniis humanis
animaduersae, sicut dialecticen, rhetoricen, physicen, historiam et id genus
plura, quod haec homines "non ipsi quidem produxissent, sed tanquam aurum
et argentum de quibusdam quasi metallis diuinae prouidentiae, quae ubique infusa
est, eruissent".
[117,1121]
Vestes autem Aegyptiorum interpretatur disciplinas a mortalibus quidem
institutas, sed uestium in morem accommodatas humanae societati, puta leges
loquendi, plebiscita, decreta pontificum, quae quidem omnia quoniam plurimum
habent usus, ab ethnicis quoquo pacto rapienda censet.
|