[120,1152] At non uenir in mentem
istis ea ipsa, quae contra doctrinam disputata uidentur, non a doctissimis modo
uiris, uerumetiam doctissime disputata esse.
[120,1153]
Quonam igitur ore a literis secularibus dehortentur, cum ipsi in ea dehortatione
secularem literaturam exhibeant, ut interim nobis ius fiat hoc uerbo utendi:
sed uitiis nostris libenter blandimur.
[120,1154]
Dic mihi tu, marmorea statua et "fruges consumere nate" ita ne credis
summis illis uiris et in omni literarum genere consummatissimis cordi fuisse,
ut tuam illam supinam oscitationem atque ignauiam praedicarent?
[120,1155]
Dictum est recte, nempe ad deterrendos curiosos ab nimio, ab inani studio, ab
intempestiuo; dictum est ad compescendam arrogantiam, dictum est fortassis ad
consolandam simplicitatem columbinam, non ad fouendam stoliditatem asininam.
[120,1156]
Quid tu gestis? quid triumphas inepte? quid alio torques ac dicitur?
[120,1157]
Audisti notari peritiam impiam? quid tu tibi plaudis, quasi pietas sit
imperitia?
[120,1158] Si
deus reprobat ac perdit prudentiam huius seculi, stulticiam seculi amabit
scilicet?
[120,1159]
Nihil profecto minus, imo peius oderit.
[120,1160]
Damnatur is, qui doctus ignarum fastidit, tu tibi places, quod doctos ignarus
contemnas ac iudices.
[120,1161]
Ille reprobus habetur, quod uirtutis negligentior abutatur scientia, te iisdem
uitiis ornatum et fortasse pluribus una absoluet inscitia?
[120,1162]
Hic accusatur, quod omissis Euangeliis, plurimus sit in euoluendo Aristotele,
tu culpa uacas, qui ne Euangelia quidem intelligis, imo adeo nec legis?
[120,1163]
Ille sciens uoluntatem domini plagis uapulabit multis, tu neque faciens, neque
scire curans num paucis uapulabis?
[120,1164]
Ille sedulitate quadam modum officii egressus castigatur, tu tua non contentus
inertia et aliorum industriam impediens, laudaberis?
[120,1165]
Sed ut aliquando meae loquacitatis modum faciam et stomachum efferuescentem
cohibeam, nunquam ista nobis obiicerent imperiti, si relicta oscitatione sua,
sacris literis legendis inuigilarent.
[120,1166]
Hic cum Battus breui interiecto silentio nos familiarius esset intuitus, Bone
deus, inquit, iam prope exciderat apud quos dicerem, ita nescio quo furore
correptus in praesentes hostes mihi uisus sum debacchari.
[120,1167] Equidem tam disertarum aurium patientiam
admiror, quae me puerili more tot uerba fundentem tam diu ferre queant.
[120,1168] ERASMVS : At ego iamdudum, inquam, admiror
mecum, quanquam orationem currentem interpellare nolui, qui tot uersus e tot
ecclesiasticis autoribus tam apte, tam ad uerbum reddere ualueris, quod quidem
a summo theologo tam scite fieri posse uix crediderim.
[120,1169]
Desino enim iam mirari, quod Medicus dudum te hominem Musis penitus deuotum
theologorum libros euoluisse tantum memoria complecti potuisse mirandum
uidetur.
|