[122,1184] "Eam philosophiae
uim esse" scripsit Seneca, "ut non sibi studentes modo uerumetiam
conuersantes iuuet.
[122,1185]
"Vt qui", inquit, "in solem uenit, licet non in hoc uenerit,
colorabitur.
[122,1186]
Qui in unguentaria taberna resederunt et paulo diutius sunt commorati, odorem
loci secum ferunt".
[122,1187] At
apostoli cum ipso scientiae fonte tam diu commorati, tam familiariter, tam
auide uersati, inscii aeque ac rustici permansere, neque tam sedula tanti
praeceptoris opera quicquam confectum est?
[122,1188]
Lusit operam, qui bouem duxit ad ceroma.
[122,1189] Vt
resurrexerat, quadraginta dies in terris moratus, subinde discipulis suis
apparuit, monuit, docuit, parum erat hoc quoque.
[122,1190]
Ipse in coelum relatus paracletum dimittit, qui nihil illos iam nescire
pateretur.
[122,1191] Et
audent post haec omnia homunciones rusticitatem obiicere apostolis, obiicere
quod piscando quaestum fecerint?
[122,1192]
Cur non eadem opera hamiotas illos et conchitas ac fures maritimos appellant?
[122,1193]
Quandoquidem apostolis conuiciari liber, rusticus est Paulus?
[122,1194]
Vnus est, inquiunt, qui liberalem literaturam apostolatui intulerit, at hic
unus inter caeteros praeminet, qua re nisi doctrina? nam pietate pares arbitror
fuisse.
[122,1195] Vnus hic "uas electionis" est
appellatus, cur ita praeter caeteros?
[122,1196] Nempe quod hic in primis, ut homo tum
doctus, tum disertus uisus est idoneus, qui contra literatas Athenarum scholas
ferret arma, qui philosophorum supercilium ferret, qui Rhomanam eloquentiam sub
Christi ditionem redigeret.
[122,1197] Rusticus est Ioannes?
[122,1198] Et unde illa uox sublimis : "In
principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum".
[122,1199] An rusticus est Petrus?
[122,1200] Illius certe epistolae etsi "imperitae
sermone, non tamen scientia".
[122,1201] Iacobus rusticus fuit?
[122,1202]
Falso igitur huic illa tribuitur epistola, quae uidetur non modo sapientis,
uerumetiam diserti.
|