[123,1203] Sed fingamus rusticos
fuisse apostolos.
[123,1204]
Ita ne nihil in apostolorum moribus imitatione dignum isti uidere potuerunt,
praeter unam rusticitatem?
[123,1205]
Non enim me iam contineo, quin id quod sentio, proferam; ira risus mihi ingens oboritur,
quoties horum qui nobis apostolicam impolitiem obiiciunt, perditissima uita in
mentem uenit.
[123,1206]
Quis enim ferat Aesopum sibi de frugalitate praecipientem?
[123,1207]
Sardanapalum de seueritate disputantem?
[123,1208]
Quod si stomachus paulo mordacius erumpet, existimate me non in homines, sed in
rem maledicere, quanquam autore Plauto, quod "dignis male dicitur, bene
dicitur".
[123,1209]
Qui nobis apostolorum rusticitatem obgannire non desinunt, si uirtutes tenerent
apostolicas, ferri utcunque poterant, at nunc pudet me quorundam corruptissimam
uitam cogitatione contueri.
[123,1210]
Qui cum ecclesiasticis sacris sint initiati, ecclesiasticis stipibus alantur,
adde senes, cani, rugosi, quidam etiam cucullati, cum Sardanapalo ipso certamen
sumpsisse uidentur.
[123,1211] Me hominem adolescentem, prophanum
ciuilibus addictum negociis et literas ipsas prophanas profitentem in ius
uocant, nephandi criminis reum agunt, quod antiquos philosophos, quod priscas
historias, quod poetarum et oratorum scripta libenter lectitem.
[123,1212] Ipsi cum iussi sint in lege domini, in
sanctis literis die noctuque uersari, ab omni se prorsus studio cohibent,
religioso quodam metu, opinor, adducti ne si libros tractare coeperint, in
ethnicum aliquem autorem imprudentes incidant.
[123,1213] At
ita demum apostolos se imitari credunt, si usqueadeo sint literarum ignari, ut
ne ipsas quidem preces, quas cotidie remurmurant, intelligere possint.
[123,1214]
Dic mihi stultissime imitator, sic nobis apostolos refers?
[123,1215]
Ais rusticos et imperitos fuisse apostolos?
[123,1216]
Esto sane, donemus istud tibi, habes quod glorieris; uicisti rusticitate
piscatores, non inuidemus tibi gloriam istam cum agricolis communem, uerum ubi
simplicitas apostolica? ubi mores?
[123,1217]
Num quando uenatos legisti apostolos? num isto ornatu usos accepisti? num
pellacarum gregem domi aluerunt apostoli? num tantum opum in unum barathrum
demergebant apostoli?
[123,1218] Tu
si superis placet, apostolos imitandi studio sumptibus ecclesiasticis aedes
regales in coelum erigis.
|