[125,1229] Ambrosii stilum plus
obscuritatis, minus habere acuminis, delectare tamen allusionum aculeis.
[125,1230]
Bernardi orationem facetam nec incultam, ecclesiasticam tamen, Hilarii uero
parum copiosam, uerum cultiorem, praeterea floridam.
[125,1231] Bedae aequalem ac somniculosam, doctam
tamen, ut eo sane seculo.
[125,1232] Gregorii modulatam ac numerosam magis quam
succulentam, quod identidem eadem repetere cogitur, ut expleat sermonis
periodum.
[125,1233] Recentiores theologos ne loqui quidem
adeoque non illustrare ueritatem orationis adminiculis, ut quae per se
praeclara sunt, infantia sua dehonestent.
[125,1234] Haec et alia quaedam cum nugaremur, risit
nos homo seuerus ille et curiosos appellauit, qui res ociosas et ad nihil
utiles curaremus.
[125,1235]
Intellecta hominis improbitate putaui malo nodo malum esse quaerendum cuneum,
ac de industria quidem eum sermonem inieci, in quo illum sciebam ut plurimum
ualere de uinorum generibus, de arte coquinaria, de uenaticis epulis.
[125,1236]
Ibi ille tanquam in re magna erectus, magno silentio, magna autoritate diu
disputauit acute, copiose, polite.
[125,1237]
Platonem ipsum dixisses; sexcenta uinorum genera memoriter reddebat.
[125,1238]
Praeterea precia, qualitates, differentias, patrias, naturas seque ista non e
physicorum literis, sed sapiente illo suo palato didicisse gloriabatur.
[125,1239]
Plinium (illum enim citabam) delirare dicebat, qui tanta in re alienis potius
literis, quam suopalato fidem habuisset.
[125,1240]
Iam uero de epulis coquendis, condiendis, si disputantem audisses, quem tu non
ibi coquum, quem non Catium, quem non Philoxenum, quem non Apitium, quem non
Platynam contemneres ; hae nimirum sunt artes tetricae et graui sacerdote
dignae, has didicerunt ipsi, nobisque tradiderunt apostoli, non syllogismorum
laqueos nectere, non Ciceronem non Vergilium euoluere, non aliorum ingenia
dictionemue taxare.
|