[132,1355] Nec putat illius unius
felicitatem nos ab industria debere auocare, nam quod commode possis ab homine
doceri, id e coelesti afflatu praestolari hominis est aut stulti aut quod
foedius arrogantis.
[132,1356]
CONSVL: Tum consul: Libet scholastico more tecum obiectatiunculis argutari.
[132,1357]
Quid igitur sibi uult, quod ipse suos discipulos sollicitos esse uetat, quid
coram regibus atque praesidibus essent dicturi.
[132,1358]
Dabitur enim", inquit, "uobis in illa hora, quid loquamini neque enim
uos estis qui loquamini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in
uobis".
[132,1359] Quid, quod Petrus spiritu sancto instructos
loqui dei homines, scripsit.
[132,1360]
Quid illud Iacobi: "Qui indiget sapientia postulet a deo, qui dat omnibus
abundanter et non improperat".
[132,1361]
Haec, nisi fallor, longe aliud quam tua oratio sonare uidentur.
[132,1362]
BATTVS: Recte tu quidem admones et in tempore, uerum ista perfacile dissolui
poterunt.
[132,1363]
Cedo, num tibi Christus istis uerbis quae modo recitasti discipulos deterruisse
uidetur, ne apud principes dicturi, quid essent dicturi cogitarent, quod nemo
nisi phreneticus non fecit, cum Christus ipse, quatenus homo erat, non sine
praemeditatione sit locutus.
[132,1364]
Non igitur apostolis, quod prudentis hominis proprium uidetur, terrorem
incutere sed metum adimere studuit, ne quid homines contempti et imperiti apud
principes et doctos et facundos dicere trepidarent, apud quos summi et
exercitatissimi oratores solent exalbescere, se enim non deserturum patronos
suos, ipsi modo magno animo essent.
[132,1365]
Ergo non industriam et uigilantiam interdicere, sed animum addere uoluit.
[132,1366]
Imo ausim dicere cum reliquos apostolos, tum uero Paulum meditata et fortassis scripta
oratione nonnunquam dixisse, id quod ex eius defensionibus, quae sunt in
Actibus apostolorum, haud obscure licet coniicere, tum neque Petri, neque
Iacobi, neque Ioannis huiusmodi sunt epistolae, ut sine cura scriptae uideri
possint.
[132,1367]
Sed hic mihi illud obiicies, quod spiritu sancto instructi locuti sunt dei
homines.
[132,1368]
Quonam igitur modo tu eos locutos fuisse arbitraris?
[132,1369] Num uaticinantium Phoebadumue more, ut
furore quodam correpti, ipsi quid dixerint non intelligerent?
[132,1370] Sed haec paulo post commodius excutientur.
[132,1371]
Illud autem Iacobi de postulanda a deo sapientia perquam insulse accipiunt.
[132,1372]
Postulanda est a deo sapientia, accedo, at quomodo postulanda?
[132,1373]
Nempe ut uictus, ut uestitus, ut caetera humano usui necessaria.
|