[133,1374] Iubemur a deo panem
cotidianum cotidie petere et datur quidem cotidie, at nunquid oscitantibus?
[133,1375]
Vestitum petimus, praestatur, sed laborantibus.
[133,1376]
Hac ratione sapientiam quoque postulamus at ita, ut de humana industria nihil
diminuamus.
[133,1377] An
uero, quae corporis sunt, non nisi industria tua tibi obueniunt, quae animi
sunt bona gratis accipies?
[133,1378]
Panis nisi sudanti non praestatur, sapientia dormienti infunditur?
[133,1379]
Perditus et homicida sui iudicatur, qui coelestem alimoniam expectans, fame
mari maluit, quam pane humano labore quaesito, mortem effugere et religiosus
habebitur, qui turpiter nescire praeoptet magis, quam ab homine salutarem
doctrinam accipere?
[133,1380] At
apostolis sine mortali opera sapientia infusa est.
[133,1381]
Demus istud, et Hebraeis in eremo ab aethere cibum depluisse legimus.
[133,1382]
Sed quam impium est uelle manna illud e coelo praestolari, tantundem aut etiam
magis impium fuerit, apostolorum more sapientiam e nubibus ociosos expectare,
nam uetamur euangelica uoce de crastino uictu uestituue esse solliciti, nusquam
sapientiam quaerere prohibemur.
[133,1383]
Nec uitio tamen uertitur quod non modo in crastinum, uerumetiam in multos annos
parcimus, quaerimus, serimus, aedificamus, non nostrae modo uitae, uerumetiam
posterorum consulentes, et uitio dabitur, si quis idem in quaerenda sapientia
fruge longe meliore facit?
[133,1384]
Illic sanam interpretationem admittimus non quaerendi panis industriam nobis
interdictam esse, sed inanem et anxiam sollicitudinem, hic cur idem non
facimus?
[133,1385]
Promissa erat sapientia coelesti oraculo Solomoni, promissum erat patri regnum
Israeliticum, neuter tamen ita oraculo confisus est, ut uel hic quicquam humani
conatus praeterierit, quo se dignum praestaret, uel ille sapientiam languidiore
studio quaesiuerit; intelligebant nimirum, quod grauissime a quodam scriptum
est, deos omnia nobis laboribus uendere.
[133,1386]
Dabunt igitur, sed laboranti, addent sapientiam, sed annitenti, praestabunt
continentiam, sed conanti, docebunt, sed studiosos, adiutabunt, sed dimicantes.
[133,1387]
Neminem deserent, ita quidem, nisi ipse sibi defuerit; alioqui cur ipsi
scripsere apostoli? cur euangelistae? cur Hieronymus? cur Augustinus? cur
caeteri nobis ingenii sui monumenta reliquerunt? praeclara si studio comparanda
est sapientia, ociosa si per somnum ociosis expectanda.
[133,1388] Iam dedimus apostolis infusam sapientiam,
mitto enim quod ante resurrectionem et post resurrectionem assiduis
praeceptionibus ab optimo doctore Christo sunt formati, mitto quod apud se
assidue legerint et inter sese de scripturis contulerint, cur non aequam
omnibus partem immisit? cur plus sapuit Paulus quam Petrus? cur facundior est
Iacobus Petro? cur diuinius scripsit Ioannes caeteris euangelistis? cur in
caeteris sanctis doctoribus alius est alio eruditior, alius alio facundior?
|