[134,1389] Eodem certe numine instructi scripserunt.
[134,1390] Nimirum in causa est, quod spiritus ille
adorandus non parem apud omnes eruditionem offendit.
[134,1391]
Auget enim ille quae nostra peperimus industria, promouet studia nostra,
aspirat nostris conatibus.
[134,1392]
Quod si fas est hoc loco poetarum fabulas admiscere, Prometheus est nobis
imitandus, qui simulachro illi suo luteo uitam ex astris ausus est petere, sed
tum demum, ubi quicquid humano artificio praestari potuit, adhibuisset.
[134,1393] Nos
rudem massam offerimus et spiritum omnia nobis dormientibus confecturum
speramus nec meminimus Paulum ipsum, cui in tertium usque coelum rapi contigit,
libros, qui in membranis essent, per literas petisse ac postea cum Petro
caeterisque apostolis de fidei doctrina contulisse.
[134,1394]
Apostolos ipsos non semel inter se de religione noua communicasse, Petrum Pauli
uoce castigatum.
[134,1395] Vbi tum cessabat spiritus sanctus?
[134,1396] Cur legere Paulum, cur errare Petrum, cur
haerere omnes sinebat?
[134,1397] Videtis ut operam humanum spiritus huius
munus non excluserit, sed adiuuerit.
[134,1398] Adfuit tamen nonnunquam prodigioso quodam
more, sed tum demum cum aut miraculum res postularet aut studium humanum
uinceretur, et ex studiosis multos eruditos euasisse adiutore hoc spiritu
legimus.
[134,1399] At ex asino theologum repente factum, quis
unquam aut audiuit aut legit?
[134,1400] Nec quicquam his exemplis moueor, quae
uulgo narrant, alii columbam ad aurem dicentis scribentisue conspectam, alii
per somnium librum traditum.
[134,1401]
Sint ista sane uel conciliandae autoritatis gratia a beneuolis conficta, sint
uel uera, si quis pugnet, equidem haud pugno.
[134,1402]
Nihilo minus tantum unumquenque eruditione ualuisse uidemus, quantum ingenio
polluisset, quantum studio contendisset.
[134,1403]
Ingenium et indoles multis contigere gratis, sunt enim naturae dotes, uirtus et
eruditio nullis.
[134,1404]
CONSVL: Hic consul: E duobus, inquit, scrupulis altero me propemodum liberasti,
si hoc unum expedias, quod nemo barbarorum mihi non obiicit, diuum Bernardum
praeter sanctitatis laudem uirum ex recentioribus nec indoctum, nec infacundum
nescio quonam in loco ipsum fateri se quercubus et fagis usum pro magistris.
[134,1405] BATTVS.
[134,1406] Sapientes profecto arbores, inquit Battus,
quae talem discipulum nobis reddidere, indignae prorsus, quae in montibus
senescerent ac sues alerent, dignae quae in cathedris theologorum potius
praesiderent aut certe, ut de nauibus illis Aeneae fabulatur Maro, in Nymphas
transformarentur.
|