[137,1433] Ita simplicitatem
praedicant, ut docti tamen haberi uelint; ita se nihil didicisse fatentur, ut
nihil non sciant tamen.
[137,1434]
Sed hos cum sua dementia relinquamus, quod reliquum est de poetica et
eloquentia disputetur.
[137,1435]
Hic cum Battus paulisper intersiluisset: Vnam, inquit, aciem, ut arbitror,
profligauimus, quam tamen non ita magni negocii fuit uincere, quippe neque
satis armatam, neque ita capitaliter infestam; reliquum est, ut confutemus eos,
qui negant eloquentiae dare operam Christianum oportere, uerum huic bello non
paulo difficiliori imperatorem praeficiendum censeo, cum integrum, tum
meliorem.
[137,1436] Vt
enim in causis non optimis optimus patronus, ita in bello durissimo
peritissimus dux quaerendus.
[137,1437]
Qui eloquentiae studium damnent, et plurimi sunt et habent fortasse quae
dicant, si non uera, at certe uerisimilia.
[137,1438] Et iam tantum uerborum a me factum uideo,
ut mirer aurium uestrarum duriciem, quae me tot horas blaterantem ferre
potuerint.
[137,1439]
Quare successorem mihi peto, qui quae restant disertius possit disputare.
[137,1440]
GVILHELMUS: Tum Guilhelmus pudenti risu: Te ne, inquit, Batte, iniussu senatus
ante negocium confectum de tradita prouincia decedere, ac cum iam prope
debellatum sit, successorem tibi nullo exemplo petere, penes quem omnis belli
profligati sit gloria?
[137,1441]
Quod uero de meliore imperatore quaerendo dicis, ambitiosus tu quidem uideri
non uis, caeterum eum adhuc te ducem praestitisti, cui prorogandum etiam sit
imperium, tantum abest, ut successor ante tempus sit mittendus; quare uolente
senatu perge ac strenue, ut coepisti, tuo munere defungere.
[137,1442]
Tantum autem abest ut tua oratio cuiquam e nobis uisa sit longior, ut mira
quadam cum uoluptate omnes habuerit attentissimos.
[137,1443]
Dum haec inter se cauillantur illi, consulis puerum ab illius uilla recurrentem
conspicimus; is cum domi instructa esse omnia, corrumpi prandium, uxorem
iamdudum nos operiri renunciasset: Age, inquit consul, eamus omnes; ad prandium
philosophicum, non consulare uos uoco; quod reliquum est disputationis, id pomeridiano
consessu in hortis meis conficiemus.
[137,1444]
ERASMUS.
[137,1445]
Hic ego: Ita ne mecum agitur, inquam? ni tam esses iurisconsultus, in ius te
uocarem, iniuriae tecum agerem, qui tam charos hospites sic abducas, quia
luxuriosior sit tibi culina, quasi domi nostrae, si frugaliter, tamen non
lautissime sint accipiendi.
|