[38,37] ANTIBARBARORUM LIBER PRIMUS
AUTORE D - ERASMO ROTERODAMO.
[38,38] Cum adolescens, pestilentiae quae tum apud
nostrates inclementissime saeuiebat defugiendae studio, in rusculum quoddam
Brabanticum me contulissem tum salubre tum amoenum, quod is locus non solum
tuendae saluti uerumetiam studiorum secessibus uel maxime uideretur idoneus,
hoc nomine uel Platonis Academia potior, quod ocio par, salubritate uinceret,
cum illam pestilenti coelo fuisse legamus, hic praeter salubris aurae
commendationem habebat et silentii plurimum, amoenitatis etiam quantum
philosopho satis esset fortassis et Musis, quae lympidis fontibus ac ripis
smaragdinis et opacis nemorum umbris delectari feruntur; - hic latitantem ac
suauiter rusticantem praeter spem inuisit Hermannus Guilhelmus, tum aequalium
meorum unus longe mihi charissimus, quicum mihi a teneris (ut aiunt) unguiculis
singularis quaedam charitas saneque iucunda studiorum societas sic cum ipsa
prope aetate accreuerat, ac penitus iis uinculis ea fide ea beneuolentia
conglutinarat, ut nec Oresti Piladem nec Pirithoo Theseum nec Patroclo Achillem
nec Damoni Pithiam nec Eurialo Nisum coniunctiorem fuisse crediderim.
|