Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[41,48] Erat huic haud procul a nobis praediolum rusticanum, quo uir prudentissimus recipere sese solitus erat, quoties eum urbis urbanorumque negociorum cepisset satietas (nam apud suos summo magistratu subinde fungebatur), quoties fluctus illos ciuilium causarum uoluisset paulisper effugere, quoties nugari liberius atque (ut ait Flaccus) discincto ludere collubitum esset. [41,49] Porro perpetuum hoc tempus quod ruri agebatur aut ille apud nos aut nos apud illum eramus, tum quod hominis et comis et eruditi consuetudine delectabar, tum quod essent mihi quaedam communia cum illo negocia. [41,50] Is ubi nobis conspectis suo more blandius arrisisset, mox ego: Quo tam mane, inquam, fugitiue? [41,51] Male (ita me deus amet) cum Rep - agitur quae tibi sit tradita, qui tanquam luscinia quaedam nemoribus nihil anteponis: urbem non secus quam caueam odisti. [41,52] Quid cum rure consuli, quid tibi cum hoc ocio, homo hominum qui uiuunt turbulentissime? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |