[44,76] Vereor enim ne homo negociosissimus,
qui non solum ut Caecias quispiam attrahas negocia, uerumetiam ultro sequentia
fugientem nusquam non tecum circunferas, ocium nostrum nonnihil sis
interturbaturus.
[44,77] Iodoci quoque quem tecum adducis tetricam
philosophiam odimus.
[44,78] Nos perpetuum hoc triduum meris nugis
liberrimisque susurris transigere decreueramus.
[44,79] Quid inter haec nobis
cum fascibus aut quid cum supercilio philosophorum?
[44,80] Tum consul: Imo, inquit, in tempore adsumus;
una nugabimur omnes.
[44,81] Nam et Iodocus quicquid seuerioris philosophiae
uxori commisit (habebat autem submorosam) et ego consulem domi reliqui.
[44,82] Quae cum risissemus, Agite, inquit Battus, si
fidem datis ita futurum, recipimus uos in gregem nostrum.
[44,83] Deinde consalutato Guilhelmo, perreximus
obambulare, non sine uariis (ut fit) sermonibus, de regionis situ, de soli
natura, de coeli salubritate, de calamitate nostrae Hollandiae; tandem (ut
solet in huiusmodi fabulis alius ex alio sermo incurrere) in ueterem quidem illam
sed prorsus iustissimam nostrorum temporum querelam incidimus.
|