[48,108] Mundum uniuersum et
quicquid hic gignit mundus sua quadam iuuenta subolescere, ac rursum posteaquam
ad summum uigorem suis auctibus peruenerit, tandem ad senium uergere ac sensim
in deterius prolabi; Cybelen illam deorum parentem iam sterilescere et quae
olim iuuenes deos gignebat, nunc longo pariendi usu effoetam, uix homines
producere: huc enim referebat aenigma huius fabulae.
[48,109] Non pauca in hanc sententiam et e priscis illis
theologis, nostratibus tamen, adferebat, sed quae ad rem non admodum pertinent,
ut hic uerbosa oratione recenseam.
[48,110] Breuiter eo euasit, ut nostri temporis homines
ingenio minus ualere diceret quam ueteres illi ualuissent, naturamque quasi
senescentem, quae olim non corpora modo praestantiora uerumetiam ingenia magis
(ut ita dicam) mascula felicioraque producebat, nunc homunciones ut pusillis
corporibus, ita ingeniis non paulo deterioribus generare.
[48,111] Itaque demum fieri, ut quae ueteres inuenire
potuerunt, nos ne percipere quidem possemus inuenta.
[48,112] Cumque illi mirabilem doctrinae uim cum
eloquentia pari coniunxerint, nos alterum etiam horum parum feliciter tentare.
[48,113] Quae cum admirarer quadam quasi declamatoria
ratione adeo scite a singulis disputata, ut mihi nemo non confessa dixisse uideretur,
Battum meum iamdudum dicturientem animaduerti ac nescio quid secum
parturientem.
|