[50,124]
Alius enim innoxia sydera uocauit in crimen, alius optimam religionem poenae
ream egit, alius naturae nescio quam senectam causatus est.
[50,125] Iniquissime (quantum ego quidem sentio) omnes.
[50,126] Quale enim est,
obsecro, culpam hominum in res ipsas reiicere?
[50,127] Et quod nostro uitio commissum est, quouis
relegare potius quam culpam nostram agnoscere?
[50,128] Quod si studio nobis est malorum causam, quae
negari non possunt, a nobis depellere, quin quicquid in uita mortalium accidit
mali in Aten Homericam reiicimus?
[50,129] Quemadmodum apud eum poetam facit Agamemnon et
Iuppiter, utque Christianorum uulgus, quicquid sua stulticia designant, in
cacodaemonem autorem et instigatorem reiiciunt.
[50,130] Quam fenestram si patimur aperiri, quid
obstiterit quominus posthac libidinosus iuuentam, auarus ac sordidus senectam,
ambitiosus fortunam, iracundus corporis temperaturam accuset?
[50,131] Quin ego omissis ambagibus istius rei autorem,
quem coelo terraque quaeritis, uel indice si lubet, commonstrabo.
[50,132] Quod ut faceret flagitantibus nobis, consulem
digito designans : Tute, inquit, si nescis, istius
autor es mali,
in tuum caput omnis haec culpa refunditur.
[50,133] Cui cum Res publica suas fortunas omnes, suam
salutem, dignitatem, amplitudinem, denique quo nihil habet charius, suos
liberos in manus dederit, tu tam pestilentes homines in ciuitate sedere, quid
autem dixi sedere? imo regnare sinis impune.
[50,134] Cumque consul admiratus interpellasset: Quos
tandem istos ais tam pestilentes?
|