[51,135]
Hos, inquit ille, asellos Arcadicos, siue mauis Antronios, quos publicis in
ludis in quibus optimae literae tradi debuerant, impudentia plusquam asinina
passim audis non loqui sed rudere, qui magna (ut est apud Fabium) confidentia
atque autoritate "stulticiam suam perdocent"; qui se ob eam rem ludo
literario praefectos, imo adeo natos arbitrantur, ut nos quicquid est bonarum
literarum dedoceant, ut omnibus suam inculcent inscitiam ac sui similes
reddant.
[51,136] Simulque permultos nominabat, qui id temporis
insigni stoliditate nobiles habebantur, cum quibus monstris Batto continuum et
irreconciliabile bellum erat, donec publicum eius urbis ludum moderaretur (nam
hinc ad secretarii munus erat ascitus); quorum ego nomina prudens supprimo,
siue quod hoc ipsum famae illis inuideam, dignis qui sempiternae obliuionis
tenebris sepulti iaceant, siue quod nolim meas chartas spurcissimis nominibus
inquinari, praesertim cum huius generis maximus ubique sit numerus, ut semper
fuit pessimarum rerum maxima foecunditas.
[51,137] Hiscine, inquit, beluis miseri ciues sua
uiscera committunt, his clarissimi principes liberos suos credunt, his
generosissimis ingeniis praediti adolescentes et iidem bonarum artium auidi
committuntur, quos ex ingenuis rusticos, ex indoctis indociles, ex stultis
insanos reddant?
[51,138]
Haec, inquam, in tua Re publica fiunt, te ciue, te primate, te consule?
[51,139]
Priuata atque adeo minimi momenti negocia mirum est quanta uigilantia curentur;
haec pestis et publica et tanta, quanta in Re publica non queat ulla maior
existere, negligitur, imo fouetur?
|