[53,147] Nec alia in re sunt uel
oscitantiores uel infeliciores summi etiam principes.
[53,148]
Adhibentur multi qui praegustent cibum; non adhibentur qui dispiciant, quid in
animum ac pectus illorum infundatur.
[53,149]
Periclitatur medicus aut chirurgus, si parum accurate tractauit principis
corpus; et nihil est periculi istis, qui sic tractant animum tam multis imperaturum?
[53,150] Non
temere committis equum curandum ac fingendum; nec circunspicis cui credas
fingendum filium?
[53,151]
Quasi patris officio functus sis, si modo genueris, ac non multo maxima pars
sit officii paterni recte instituere quod genueris.
[53,152] Quid
enim refert bene natum esse, nisi ad naturam accedat honesta educatio?
[53,153] Non
cuiuis credis colendum fundum, consulis probatos agricolas longoque rerum usu
probatos; et filium praeceptori traditurus ex ptochotyrannis istis quempiam in consilium
adhibes, et uiam quam ille caecus tibi monstrauerit ingrederis?
[53,154] Ex
horum sententia quemlibet scholae publicae praeficis, quorum iudicio non
debebas stabularium asciscere?
[53,155] Nihil
est similius regno quam ludi literarii moderator; et his tyrannidem permittimus
in liberos, quos, si nosses, nolles imperare canibus tuis?
[53,156]
Magno conducitur, qui iuuentutem uerberibus ac minis excarnificatam doceat et
scire nihil et sibi uideri nihil nescire; quin saepenumero fit ut mores istorum
nihilo sint meliores literis.
[53,157]
Quantum autem flagitium, primam illam ac felicissimam aetatem, bonis
disciplinis a natura datam, iis inficere quae aut maiore labore post dediscenda
sint nobis, aut magno nostro malo tenenda.
[53,158] Tria
sunt unde potissimum rerum publicarum salus aut etiam pestis mihi pendere
uidetur: a principe recte aut secus instituto, a concionatoribus publicis, et
ludi magistris.
[53,159] Sed
huius postremi par erat potissimum curam agi, quod ludi magister primum
innoxiam ac rudem aetatem curat, quae sibi nondum potest prospicere, deinde
optimae spei annos, qui et fugiunt ocyssime et redeunt nunquam.
[53,160] Apud
Rhomanos olim atrocissimo supplicio necabatur, qui non ex usu publico gessisset
imperium.
[53,161]
Vtinam extaret similis aliqua lex, quae in perniciosos pueritiae moderatores
dignum aliquod exemplum statueret.
[53,162] Nunc
honos etiam isti beluae, et sic merito, datur ex publico merces.
[53,163] Quin
tanta pestis publicis manibus potius discerpitur?
[53,164] Cur
non in solas terras aliquo deportatur?
|