[54,165] Cur tu consul Camillum
tribunum illum militarem non imitaris ut, quemadmodum ille malae fidei
magistrum nudato a tergo corpore uinctisque manibus pueris iisdem quos hostibus
prodiderat flagris in Faliscorum urbem redigendum tradidit, ita pari pompa
pueritiae corruptores istos ex urbe tua cures exigendos?
[54,166] Miraris interire literas, cum cerdones, imo
caudices, ludos teneant literarios?
[54,167] Miramur antiquam eruditionem iam olim
degenerare, cum doctoribus ipsis nihil sit indoctius?
[54,168]
Magis equidem mirarer, ni sic eueniret.
[54,169]
Quaeso te, quid a rudi praeceptore possit expectari nisi rudior discipulus ?
[54,170]
Atque, ut est in uetere prouerbio : Quid a malo coruo nisi malum ouum?
[54,171] An hic uerum non est, quod scripsit Horatius:
"Est in iuuencis, est in equis patrum Virtus, nec imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam : Fortes creantur fortibus.
[54,172]
Atqui fieri uidemus ut filii non semper referant corporum uitia quae erant in
parentibus.
[54,173] Noui
ipse fratres aliquot caeco patre matre clauda natos, quorum nemo tamen caecus
esset aut claudus.
[54,174]
Caeterum ubi animus in animum transfunditur et ingenium ab ingenio formatur,
fieri non potest quin discipulus referat praeceptorem, uelut animi parentem.
[54,175] Quid
hic sydera et coelum innoxium criminamur?
|