[55,176] Quid immerentem naturam
incusamus?
[55,177] Quid
salutifera commeruit religio, ut in tantam inuidiam adducatur?
[55,178] Tu
modo aduigila, ut parentur idonei praeceptores; dent operam principes, ut sit
honos bonis literis: uidebis nimirum neque sydera neque ingenia nostris
seculis, imo nec regionibus, adeo defuisse, tametsi non inficior uix aliam
reperiri crassiorem, quod ad literas duntaxat attinet.
[55,179] Quod
si ipsi nobis (ut facimus) defuerimus, frustra uel uniuersum arrideat coelum;
apud nos fatales illi cometae sunt, qui suo afflatu pestem inuehunt optimis
studiis.
[55,180] Nihil itaque miror extingui literas, quas
certatim omnes contendunt extinguere, uindicare perpauci.
[55,181] Vere dictum est "Honos alit artes",
et illud: "Sint Maecenates: non deerunt, Flacce, Marones".
[55,182] Vbi
nunc honos literis debitus?
[55,183] Vbi
locus expolito ingenio dignus?
[55,184] Vbi fructus quem longos egregiosque labores
consequi par fuit?
[55,185] Qui
hodie professione religionis sese uenditant, consummatam pietatem arbitrantur
nihil scire, ac maxima ex parte aut quaestui seruiunt aut uentri; ecclesiae
proceres Epicurum fere quam Ciceronem malunt imitari.
[55,186]
Principes, quorum liberalitate studia literarum et prouocari solent et foueri,
non Platones iam sed Gnathones sibi asciscunt.
|