[57,197] Sed inter has beluas uerius
quam homines, nullum odiosius aut pestilentius aut Musis omnibus infensius quam
isti quidam religionis larua personati, de quibus modo dicere coeperam, qui
uenerando cultu simulataeque sanctimoniae specie non mediocrem autoritatem sibi
pararunt apud idiotas, praesertim apud mulierculas, quarum et stulticia
abutuntur et libidini fortiter succurrunt, tauri egregie obesi neque uulgariter
mutoniati: hos adhibent in consilium, et si non adhibeant, ipsi qua sunt
impudentia ultro semet ingerunt, uolentibus nolentibus.
[57,198]
Consulitur igitur camelus de saltatione, de cantione asinus.
[57,199] Quid
enim aliud fit cum Minorita aut Iacobita aut Carmelita uelut oraculum
consulitur, cui puer ad optimas disciplinas destinatus formandus tradi debeat,
quibus rationibus et autoribus instituendus sit, non aliter, quam Demodocus
ille Platonicus consulebat Socratem?
[57,200] Ibi
mihi consultor ille stupidus ac superciliosus, nihil Socratis referens praeter
uultum et taurinum intuitum, mira seueritate cum primis deterret a lectione
poetarum.
[57,201]
Porro bliteis istis poetae sunt et Quintilianus et Plinius et Aulus Gellius et
Titus Liuius, breuiter, quicunque Latine scripserunt; adeo non intelligunt quid
sit poetice, quam poetriam uocare solent, ut nec poetae qui sint aut dicantur
intelligant.
[57,202]
Vestigia quibus ipsi sint ingressi commonstrant, homines ex mera barbarie nati,
simul et educati.
|