[62,231] Venisse enim doctores, qui blandirentur iis quibus aures
essent nouarum rerum auiditate prurientes, quoque iuxta Pauli uaticinium a
ueritate auocarent, ad fabulas traducerent adolescentes.
[62,232] Vidisti ipse testis in eo tumultu, quantum me
Herculem praestiterim, quot leones, quot sues, quot Stymphalidas aues, quot
tauros, quot Antaeos, quot Geryones, quot Diomedes, quot Nessos confecerim, ut
Cerberum e latebris illis, ubi exangues umbras territabat, extractum coelo
ostenderim, quanta uirtute Lernaeam hydram foecundam suis mortibus igne Graeco
uix tandem extinxerim, et haud scio an adhuc spiret pestis illa omnium
perniciosissima.
[62,233]
Vrbis nostrae Pompeius, quanquam ille Midae quidem similior quam Pompeio, quid
moliatur, haud me praeterit.
[62,234] Tot
unus monstris obiectus non cessi tamen, imo peruici, iis quibus sanior erat
mens persuasis, caeteris clarissima ratione confutatis, contemptis nonnullis.
[62,235] Quae
cum Battus dixisset, Moriar, inquit Guilhelmus, ni tu, mi Batte, non supplicatione
modo uerumetiam triumpho dignissimus es.
[62,236] Nam
si Ion ille rhapsodus apud Platonem, quod unum Homerum laudibus extulisset,
meritum se iactitat, cui eius poetae studiosi coronam auream imponerent; tu
uero, qui uniuersam prope literaturam contra tot portenta strenue defendisti,
quanto dignior es cui Musae aut ipse etiam Apollo lauream triumphalem imponat,
aut certe qui in omnibus Museis stes aureus.
[62,237] Ad
quem iocum cum arrisissent caeteri, Battus quoque iam hilarior: Age, inquit,
rideor Hercules, et uobis Pyrgopolinices quispiam uideor; tamen qualisqualis
sum, quod potui sum conatus; quod si, Guilhelme, huic animo tua lingua
eruditioque fuisset adiuncta, melius fortasse cum literis ageretur.
[62,238] Tum
consul: Age inquit, Hercules, quid si tibi pro rebus fortiter gestis triumphum
decernamus et quidem speciosiorem, quam unquam uel Paulo Aemilio uel Pompeio
contigerit.
|