[65,261] Nec desunt quidem sub
ingenti illa piro mediis circiter hortis commodissima sedilia, puluillos quoque
si uidebitur, adferri iubebo.
[65,262] Iam
uero, personarum nihil me poenitet uel ad Iarcae scholam, non solum Academiam, consul,
medicus publicus, secretarius urbanus, theologus et idem orator, ego denique
tam magnifici fundi colonus.
[65,263] Nam
ut de Platone taceam (qui quoslibet etiam loquentes facit) quando unquam
Tullius perfrictae frontis homo, coetum magnificentiorem ausus est conuocare?
[65,264] Quod
si Socratem philosophum grauissimum illa in Phaedro loci amoenitas potuit
inuitare, ut humi iuxta fonticulum in gramine disputandi gratia procumberet,
quid ni nos ni horti, (quos uel Epicurus ipse laudare queat) certe ad
considendum alliciant, praesertim cum nihil hic eorum, quae Socrates illic
miratur, desyderetur; quippe ubi pirus, ut uidetis media, triplicem nobis
uoluptatem ministrabit.
[65,265] Nam
ut est procera satis et patulis diffusa ramis, amoenissimam prorsus umbram
praebebit et frondibus opacis aestum facile propulsabit, praeterea ut est anni
uernum tempus, non oculos modo flosculorum aspectu pascet, uerumetiam nares
gratissimo odore recreabit; tum ne fonticulo illo frigentis aquulae a Socrate
superari uideamur, en pro fonticulo riuus leni murmure circumlabens totos
hortos irrigat.
[65,266] Hac
aura quid possit esse spirantius, imo (quod medico teste dixerim) quid
salubrius?
[65,267] Ibi
Battus, qui eius apud Platonem descriptionis pulchre meminisset nostram
orationem interpellans : Vt caeteris, inquit, Erasme, rebus maxime superemus,
una certe a Socrate illo Platonico uincimur.
[65,268] Nam
et herbarum uirentium graminumque flosculis uersicoloribus distinctorum,
gryllorum et cicadarum canorum murmur addas, licebit, est tamen quo sumus
inferiores.
[65,269]
ERASMVS: Quidnam istuc, inquam?
|