[66,270] BATTUS : Puellarum Nympharumque imaginibus, inquit, quas
Socratem illic uideo neutiquam praeteriisse.
[66,271] Quo ioco exhilaratus consul et medicus: Per
canem, inquiunt et anserem Socraticum dignum quod a Batto admoneretur, quanquam
caelaturis non magnopere solet delectari, uiuas, opinor, mallet, si detur
optio.
[66,272]
Verum istud nostrae disputatiunculae nihil obfuerit, eamus.
[66,273] Vbi
collaudata loci specie consedissemus Battumque certatim, ut accingeretur,
hortaremur, ille consulem fixius intuitus.
[66,274]
BATTUS: Merito, inquit, nunc meo iugulor gladio, nam qui uos modo magnifice
nugari iubebam, eo per uos ipse redigor, ut nihil me sit hodie futurum ineptius
aut nugacius.
[66,275] Age,
parendum uideo tum consuli, tum medico, tum amicissimis, postremo tam multis,
sed pomarium prius occludatur, ne quis nos uideat.
[66,276]
Neque enim uereor, ne uestrum quispiam me prodat, modo possit Erasmi stilus
conquiescere, qui quicquid noctu somniat, etiam interdiu chartis suis illinere
solet.
[66,277]
Atqui, inquam, hic neque calamus est mihi neque charta.
[66,278]
Fateor, inquit, at memoriam noui tuam, quam scio tibi esse commentarii uice.
[66,279] Quod
etiam si quid suffugerit, tu facile de tuo fulcies hiatum, sed tamen aggrediar
uobis fretus.
[66,280] Mox
in pedes erectus compositis ad dicendum et ueste et uultu et gestu, aliquandiu
defixis humi luminibus, cogitabundus haesit dicturienti pallor quidam ac
trepidatio oborta, non stolidi nobis oratoris et confidentis, sed cordati et
(ut inquit Fabius) "periculum intelligentis" dedit argumentum; mox
inuentis ac digestis orationis partibus (id enim egisse ex notatis articulis
coniiciebam) subtussiens expuit, (id quod habebat familiare).
[66,281]
Deinde surrecto hilarius uultu iamque uiuacius singulos intuitus, summa cum
omnium expectatione ita exorsus est.
|