[67,282] Nisi et apud iudices
literatissimos dicturum me scirem et ipsa causae bonitate non mediocriter
adiuuarer, uererer, ne in tanto stolidissimorum hominum odio non optimum hodie
patronum literae fuerint habiturae.
[67,283] Nunc
uero tantum abest, ut omnia quae ab istis antirhetoribus obiici uel soleant, uel
queant, refellere me posse diffidam, ut in causa tam uincibili ne principio
quidem mihi utendum putarim.
[67,284]
Idque non modo apud uos, quos cum amicissimos, eruditissimos, huius etiam
dictionis efflagitatores, habeam, beneuolentes, dociles, attentos non habere
non possum, uerumetiam apud Sauromatas et si quid est his etiam barbarius, modo
homines dentur, certam mihi uictoriam promiserim, homines, inquam, qui rationis
ductum, non animi impetum sequuntur.
[67,285] Nam
istos rabulas, qui obstinatis animis insaniam suam etiam confessam solent
defendere, haud alio in numero quam Diogenes suam concionem pono.
[67,286] Ad
quem, cum hominum milia aliquot confluxissent, negabat se ullum adhuc uidere
hominem.
[67,287]
Pestifera est, inquiunt, mortalibus eruditio, optanda imperitia.
[67,288]
"Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri".
[67,289] De
fide igitur facienda iamdudum securus, hoc unum mihi a uobis uideo postulandum,
ut ne in re tam intractabili, tam spinosa ullum orationis splendorem expectetis,
quem alioqui ne in felicissima quidem materia a Batto requirere debebatis.
[67,290] Ne
delectari quidem postulabitis, nisi sicubi forte barbarorum ineptissimae
rationes risum mouebunt.
[67,291]
ERASMUS.
[67,292] Tum
uero ueniam praefatus et licebitne, inquam, aliquoties dicentem interpellare?
[67,293]
BATTVS.
[67,294]
Licebit, inquit, per me quoties uidebitur nec enim ad clepsydras dicimus, ut
causae dispendium sit, si quid temporis intercipiatur.
[67,295]
ERASMUS.
[67,296] Ita
mihi principio supersedisse uideris, inquam, ut hoc ipso quo non uteris, maxime
sis usus principio, sed perge obsecro, ne te primo statim cursu diutius
remoremur.
|