[68,297] BATTUS.
[68,298]
Istud uero tuum est, respondit Battus, haud meum, qui uafriciem illam et
strophas rhetoribus perdidicisti; mihi sat habeo rem, ut est, perquam
paucissimis ostendere.
[68,299] Non
igitur haec altius repetam, quibus fatis, quorum opera, quo tempore, quibus
gradibus antiquae disciplinae e tanto fastigio in hunc tartarum deciderint, id
quod uos paulo ante coeperatis; alias, haec fortasse commodius; neque uero
refert, quo casu quispiam in puteum deciderit, sed quomodo qui cecidit, inde
queat educi.
[68,300]
Antiquis igitur literis contra nouos hostes patrocinium feremus, quibus quidem
a triplici potissimum hostium genere negocium exhiberi uideo.
[68,301] Alii
enim literariam Rem publicam tanquam funditus deletam cupiunt, alii imperium
non quidem prorsus extinguere, sed arctioribus finibus includere moliuntur.
[68,302]
Postremi ita Rem publicam saluam esse uolunt, ut afflictissimam uelint, quippe
in qua ipsi tyrannidem occupent, in quam patriis legibus abrogatis peregrinos
et magistratus et mores inducunt.
[68,303] Et
primi quidem illi mihi uidentur, qui plane rudes, haud scio inuidia ne, an
stoliditate maiore, religionis nescio cuius praetextu, literaturam uniuersam
poeseos nomine detestantur.
[68,304]
Alteros ego intelligo, qui indocte docti, caetera quidem studia hoc est sua,
utcunque recipiunt, humanitatis autem literas, sine quibus caeca est omnis
doctrina, angue peius oderunt.
[68,305]
Postremos uero, quos alios esse dicam quam eos, qui quoduis literarum genus et
mirantur et probant, cum primis etiam poesim et rhetoricen, at ea lege, ut ipsi
pro summis et poetis et rhetoribus habeantur, cum nihil sint minus; nec dictu
interim procliue fuerit, quos ex iis hostibus literaria Res publica grauissimos
perniciosissimosque patiatur, aut quibus maximam cladium suarum partem acceptam
referre debeat.
[68,306] Nam
primi quidem illi (ne contemnendos putemus) tametsi neque ullo armorum genere,
neque rei militaris scientia sunt instructi, quippe syluestris barbaraque
multitudo passim ex agris et montibus conflata, nescio tamen an ullum sit
hostium genus infestius.
[68,307]
Rabiosae enim ferae in morem deuotis animis in pugnam ruunt, non ingrediuntur,
furore pro fortitudine utentes.
[68,308]
Quatuor potissimum rebus ualent: furore, quo Andabatas, clamore, quo Stentorem
Homericum, multitudine, qua Xerxis etiam copias uincunt.
|