[69,309] Postremo clypeo quodam
simulatae religionis, sub quo perpetuo latent, quem unum ad omnia telorum
genera obiiciunt.
[69,310] Ii
nimirum sunt, qui cum ipsi sint omnis literaturae expertes, literatorum gloria
peruruntur aliorumque pulcherrimis studiis oblatrare pulchrum in primis ac
religiosum putant, at mirum quam ueteratorie suam uel inertiam uel inuidiam uel
superbiam speciosis titulis praetexunt simplicitatis ac religionis.
[69,311] Alteri sunt iis quidem paulo instructiores,
qui et eminus et cominus nos petunt.
[69,312] Eminus telis, sed plane deridiculis; nam
stuppas, fumum et stercora in nos iaciunt.
[69,313] Cominus pugionibus appetunt, sed plumbeis.
[69,314] Pacem offerunt, sed superbissimis plane
conditionibus, ut sine humanitatis literis perdocti simus, sine quibus nullae
constant literae, terminos nobis praescribunt.
[69,315] Omnem politiem interdicunt et quicquid ipsi
non didicerunt; hoc sunt molestissimi, quod prehendi nequeant.
[69,316] Consistunt nusquam, Parthis ipsis fugaciores,
modo aiunt, modo negant, tergiuersantur, aliquo cauillo elabuntur et Protei in
morem "omnia transformant sese in miracula rerum".
[69,317] Porro postremos illos fortasse aliquis parum
infestos hostes iudicauerit, quod sedulitate peccent non odio, at mihi quidem
uidentur longe inter omnes nocentissimi.
[69,318] Caeteri enim, quia infestis signis nos
appetunt, arcentur a moenibus, hi dum intra moenia, intra praesidia nostra
uersantur, dum armis et insignibus amicos imitantur, aeternum exitium Rei
publicae mendaci pietatis specie moliuntur et quo magis uindicandae patriae
student, eo turpiori impediunt seruituti.
[69,319] Quare primi quidem hoc propemodum sunt
amandi, quod ita literas oderunt, ut nullas attigerint.
|