Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[81,500] Non hic ingrediar rixosam illam disceptationem de ethnicis, quae ne mulieribus quidem sit digna; non est nostrum de ethnicorum damnatione disputare, eorum inquam, qui fidem nostram praecesserunt. [81,501] Tum si coniecturas sequi uelimus, facile conuicero aut illos uiros ex ethnicis aut omnino nullos saluos esse; quam bene praeceperint, non quam recte uixerint, laboramus. [81,502] Hypocritas magistratus, quorum uitam condemnat ipse qui nouit audiri tamen iubet. [81,503] Origenis libros in multis haereseos damnatos ad eruditionis fructum Christiana legit ecclesia et eorum diuina scripta fugimus de quorum moribus sine summa temeritate iudicari non possit. [81,504] Imo, ut melius dicam, de quibus in bonam partem cum laude, in malam non sine maximo uitio quisquam iudicet. [81,505] Apage, inquiunt, ego me Ciceronianum aut Platonicum appellari feram, qui semel Christianus dici constitui? [81,506] Quid ni monstrum hominis? [81,507] Si te quod Sardanapali perditam molliciem imitaris, recte Sardanapalicum dicimus aut quod assentator es, Gnathonicum, aut potius, ut es stolide gloriosus, Thrasonicum appellamus, cur alium Ciceronis linguam imitantem, Ciceronianum pudeat denominari aut Vergilianum, si quid illius queam aemulari? [81,508] Tu tibi barbaras istas appellationes asciscas teque uel Albertistam uel Thomistam uel Scotistam uel Occanistam uel Durandistam uocari gaudeas, dummodo a Christianis denomineris. [81,509] Ego me a quouis ethnico denominari patiar, dummodo doctissimo, dummodo facundissimo; nec me huius professionis poenitebit, modo me praestantiora doceat ethnicus quam Christianus. [81,510] Sed, ut rem aliquando finiamus, nisi aduersarios nostros talpis caeciores sua redderet inuidentia, certe uiderent, quod uel caeco apparet, uiderent in rebus ab ethnicis inuentis aliquod inesse discrimen, alias esse inutiles, dubias, pestiferas, alias perutiles, salutares, imo necessarias. [81,511] Mala illis relinquamus, bona uero quid ni nobis usurpemus? hoc demum est homine Christiano, homine prudenti, homine studioso dignum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |