Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[85,558] Num idcirco damnabor, si diui Pauli scripta parum sublimiter intelligam? [85,559] Quid si Hieronymianam dictionem non capiam? quid si Augustini et Ambrosii scripta ne legerim quidem? quid si ne euangelium quidem intelligam? stolide, imo quid si ne teipsum intelligas? quid si camelus sis, non homo? [85,560] Confide, etiam pecora coelum obtinebunt. [85,561] Hominum, mehercle, genus non modo stolidissimum, uerumetiam impium. [85,562] Atque utinam isti Christum bene scirent, qui se gloriantur nihil scire literarum. [85,563] At saepe fit, ut, qui in literis simplices haberi uolunt, in rebus mundanis sint astutissimi nebulones, sed cum his mihi interim res non est. [85,564] Eo hune sermonem interieci, ne miraremini si huiusmodi nostram illam quam descripsimus eruditionem execrentur, qui euangelia quoque contemnunt. [85,565] Verum, ut modo dicebam, cum his mihi res non est in praesentia; de his loquor, qui ecclesiastice docti uideri cupiunt, et tamen ab omni seculari disciplina tanquam Iudaeus ab immundis abstinent, illud interim Paulinum obliti "omnia munda esse mundis". [85,566] Horum ego eruditionem ita exiguam uideo, ut nullam esse iudicem et quauis ruditate peiorem. [85,567] Hi uero omnem nostram doctrinam ut malam, ut ethnicam, ut impium abominantur, quod ipsi sciunt id non humano studio, sed tanquam coelitus accepisse uideri uolunt. [85,568] Iam etiam uulgo dici audio, ut quisque literatissimus sit, ita nequissimum esse. [85,569] Quae quidem contumelia non magis ad rhetoricos et poeticos, quam ad theologos, ad iureconsultos, ad dialecticos, ad caeteros item studiosos attinet, dignum quod ab omnibus confutetur. [85,570] Si mala est eruditio, utrum tandem per se mala est, an per aliud? [85,571] Si per aliud, cur simpliciter eruditionem reprehendimus? [85,572] Si per se, cur igitur iudicio grauissimorum autorum in numero bonorum honestorum ponitur? cur opibus anteponitur, quae per se malae non sunt? [85,573] Adde, quod ueritas nulla per se mala esse potest, disciplinae liberales cum sint ueritates, bonae sint necesse est. [85,574] Quod si per se bona scientia, mala est ignorantia; si mala, igitur fugienda; quanquam si naturam audiamus, quis est, qui non malit esse scientissimus, quam ignorantissimus? [85,575] Hic nobis dialectici incipiunt esse barbari; non reprehendimus, inquiunt, simpliciter eruditionem, sed quod astutos efficiat, elatos, intractabiles, insolentes, fastidiosos. [85,576] Quid enim aliud petitis, inquiunt, quam uulgus effugere, eminere inter caeteros, praedicari, celebrari, nos nostrique similes pro pecudibus ducere? [85,577] Audistis, quid istos religiosulos mordeat, contemni nolunt, imperare et ducere, non parere neque duci uolunt et ita demum publicae paci consultum putant, si nemo extiterit, qui possit aliorum inscitiam emendare. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |