Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[89,649] Tum me nihil nisi exactum, perpolitum, absolutum delectabat, nunc prope nihil non miror. [89,650] Tum quosuis ultro prouocabam, nunc Milium senescentem imitor, minus audeo, trepido magis, ex quo facile coniicio, ubi copiosior etiam, quam quae nunc est, eruditio accesserit, minus etiam mea mihi placitura. [89,651] Quod si mihi euenit homini uentosiore ingenio nato (est enim apud familiares simpliciter fatendum) quid aliis meliore mente praeditis accidere putatis? [89,652] Tum Guilhelmus: Astipulor, inquit, ista in re tibi, Iacobe: istuc enim ipsum, quod tu doctissime disseruisti, in me ipso et agnosco et fateor nec in paucis animaduerti. [89,653] Maturescunt eruditione ingenia, reddunturque tum molliora, tum mitiora. [89,654] BATTVS: Ita prorsus, ait Battus, cuius rei nusquam non copiosissima exempla offerunt sese, siue nostra, siue ueterum secula respiciamus. [89,655] Quid enim dici potest aut cogitari superbius, quam summa confidentia docere alios, quod ipse nescias? [89,656] Quod isti nostri antacademici passim faciunt, qui cum nihil sciant, nihil non praecipiunt. [89,657] Ita me deus amet, ad uomitum usque nauseo, quoties quorundam delicias et stultam gloriam ex operum inscriptionibus colligo. [89,658] Qui cum nihil, nisi meram barbariem euomuerint, audite, quaeso, quam splendidis titulis suas nugas adornent, ut facile intelligas, quam delicate simii isti suos catulos adament. [89,659] Alius quod somniauit Gemmulam, alius Margaritam appellat, hic Floretum, ille Rosetum inscripsit, at in medio, o bone deus, ut nihil nisi carduos et lolium inuenias. [89,660] Est qui Speculum operi suo nomen dedit, est qui omnium errorum syluam, Catholicon ausus est appellare. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |