Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[91,673] Non sibi turpe duxit rhetoricen uirilem utique disciplinam a foemina Aspasia doceri. [91,674] Idem iam grandis natu fidibus operam dedisse legitur, praeceptore, nisi fallor, Cono; praeterea uox illa iam nobilis: Hoc unum scio, quod nescio, utrum quaeso, sibi placentis, an modestissimi potius hominis uidetur? [91,675] Hac modestia promeruit, ut solus ab Apolline sapiens iudicaretur, quod cum alii sibi ea uiderentur scire, quae nescirent, hic tanto esset caeteris uerecundior, quanto sapientior. [91,676] Id quod illius apud Platonem disputationes facile indicant, in quibus omnibus apparet studiosi quidem et acuti, sed inquirentis potius, quam praecipientis oratio. [91,677] Et o utinam nostri temporis philosophastri, qui nobis fastum obiiciunt, huius omnis philosophiae parentis uerecundiam, quam Gorgiae promptam garrulitatem mallent imitari, qui cum ne suam quidem ipsorum uocem intelligant, magna fiducia quauis de re pronunciant, probant, damnant, praecipiunt, praescribunt; sed aliorum exempla prosequamur. [91,678] An fuit quicquam uno Pythagora uel acutius, uel doctius? [91,679] Hic certe superiores philosophos quam eruditione uicit, tam modestia superauit. [91,680] Qui cum ante id temporis sophi, id est sapientes, soliti essent appellari, ipse primus nominis arrogantiam recusauit et se philosophum id est sapientiae studiosum, quam sapientem dici maluit. [91,681] Platonem nonnulli ob ingenii diuinam quandam sublimitatem fastus insimularunt; at in hoc ipso quanta modestia? [91,682] Vbi omnem praeceptoris disciplinam ad plenum hausisset, perinde ac si nihil actum, quot maria, quot terras emensus legitur, dum ubique quaerit, quod discat. [91,683] Qui Athenis magister fuerat et potens" (Hieronymianis enim uerbis libenter utimur) "cuiusque doctrinas Academiae gymnasia personabant, fit" denuo "peregrinus atque discipulus, malens aliena uerecunde discere, quam sua impudenter ingerere". |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |