Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[94,718] Non audistis gloriantem quod ad pedes Gamalielis legem didicerit? non libros in membrana scriptos sibi postulantem? [94,719] Quid ita Paulo in mentem incidit, ut cum fuerit uel unus inter apostolos omnium rerum scientissimus, tum saepius nos ad sui imitationem prouocarit, hoc uno in loco uoluerit a scientia deterrere? [94,720] Quid autem est charitas spoliata scientia? nempe nauis sine clauo. [94,721] Quis unquam amauit, quod nesciret? denique quorsum unquam fuit utilis ignorantia? [94,722] Neque mentitus est Paulus, sed parum intellectus, cuius quidem mentem ita demum accipiemus, si et priora et consequentia cum mediis conferamus. [94,723] Age, theologum interim Battus aget. [94,724] Mota erat diuo Paulo de idolothytis quaestio, a quorum esu Christiani nonnulli infirmitate quadam conscientiae sese continebant; alii peritiores qui intelligerent idolothytum nihil esse et mundis nihil esse immundum sine discrimine uescebantur. [94,725] Et recte quidem illi sentiebant, sed interim superstitiosior et infirmior quispiam eorum offendebatur firmitate. [94,726] Hinc inter fratres seditio. [94,727] Respondit Paulus : Quantum ad nostram ipsorum conscientiam attinet, nihil referre, utrum de idolis immolato, an non immolato uescamur, interesse tamen fraternae charitatis. [94,728] Offendi enim fratrem infirmiorem, qui nondum idolothytum queat contemnere aliena conscientia, cum uideat fratrem "in idolio recumbentem". [94,729] Eoque satius censet Apostolus hac in te fraternae infirmitati obsequundare, quam fratre neglecto nostra uti scientia; gratiorem esse superis morigeram charitatem, quam superbam et contumacem scientiam. [94,730] Huiusmodi enim inflare scientiam, si fratrem prudens offendas, at charitatem aedificare, si sine tuo detrimento fratris infirmitati concedas. [94,731] Vt ne dicam interim, quod ea res fuerit illorum temporum peculiaris. [94,732] Altius a maioribus insederat superstitio, quam ut subito posset reuelli et ad confirmandam Euangelii doctrinam omni obsequio erat opus. [94,733] Postremo materia offendiculi reperta erat, non a nobis ministrata. [94,734] Hic Christianae charitatis erat ad tempus obsequi fratris infirmitati, sed hac spe ut post resipisceret. [94,735] Quid haec ad nos? quid ad philosophiam? quid ad oratoriam aut poeticam? sed tamen si libet, ad liberaliorem eruditionem torqueamus, quandoquidem didicere quiduis arcanae literae pati. [94,736] Quantumlibet inflexeris, Paulus non uult scientiam esse nullam, sed incomitatam esse non uult, nempe sine charitate. [94,737] Quod si alterutra sit carendum, tolerabilius esse scientia quam charitate priuari, cui interpretamento diuus astipulatur Augustinus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |