Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[100,838] Appellant se simplices fratres, cum possint cum quouis ueteratore certare, si quid agatur, quod ad uentris et gloriae negocium pertineat. [100,839] Non recuso meum nomen, quo minus inter mendacissimos scribatur, nisi quod dico fatebuntur omnes, quibus cum istis simplicibus fuerit propior conflictatio. [100,840] Verum ut dolorem quoque illorum placemus, qui sese ob imperitiam extrudi putant, recipimus, adiungimus, amplectimur, at ita, si aures mihi paulisper commodarint, dum paucis rem absoluo. [100,841] Haud temere multis autoribus uideo placuisse nobilem illam Hesiodi sententiam tria hominum genera constituentis. [100,842] Primum quidem eorum, qui quid rectum sit ipsi per se intelligunt idemque sequuntur. [100,843] Alterum eorum, qui per se quidem parum sapiunt, at sapientum monitis obsequuntur. [100,844] Tertium ad nihil utile appellat, uidelicet horum, qui neque ipsi sapiunt neque credunt recta monenti. [100,845] Primi boni sunt iidemque docti. [100,846] Alteri boni quidem illi, uerum indocti. [100,847] Postremi neutra re neque doctrina neque probitate praediti. [100,848] Primum hoc genus, ut multo praestantissimum, ita praecipue expetendum. [100,849] Secundum ferendum quidem, atita solum, si doctioribus acquiescat; quod si intractabiles (ut fere solent) esse pergunt, iam tertii generis esse incipient. [100,850] Doctrinam itaque edico necessariam, sed quo mittis indoctos? [100,851] In malam crucem, (ut comici dicunt), si doceri recusent. [100,852] Si dociles sint, admitto, uerum penes aliquos eruditio perseueret necesse est. [100,853] Quod si omnes erimus illiterati, quis castigabit errores imperitorum? [100,854] Sunt in pictorum officinis, qui artis ignari tantum quod iussi sunt, faciunt, terunt, miscent, purgant. [100,855] Est quidem nonnulla ex parte utilis horum opera, at ira demum, si monstrator adsit, alioquin ociosa. [100,856] Nec audiendos puto, qui dicunt non passim esse discendas literas, neque enim opus esse tanta turba eruditorum. [100,857] A paucis plurimos duci posse. [100,858] Cur enim, quod in paucis pulchrum est, nonmulto erit in multis praestantius? [100,859] Cur quisquam uetat ad id quod omnes praestantissimum fatentur eniti? [100,860] Sapiens imperator tametsi gregariorum militum utitur opera et ignauos strenuis misceri patitur ac ne lixas quidem et calones eiicit, multo tamen malit omnes Scaeuolas, omnes Sicinios, omnes Decios, si dentur. [100,861] Intolerabile uero nephas, si gregarius miles egregii commilitonis fortiter factis inuidens, dicat: Quid? si omnes insignes erimus, quo mittimus gregarios? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |