Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[105,947] Vtrum praestabilius excedere, an deficere? [105,948] Verentur necubi in libris ethnicis aliquid forte minus seuerum tetricis auribus insonet, nec uerentur terrificam illam domini uocem: "Serue nequam, quare non dedisti ad mensam pecuniam meam et ego utique ueniens cum usura exegissem illam". [105,949] Adeo nihil aeque auersatur deus ut ignauiam. [105,950] Filium perditum, qui uniuersam substantiam in scorta lenonesque et popinas dissipauerat, in gratiam laetus recipit, seruum, qui talentum integrum etiam restituit tam immaniter obiurgat. [105,951] Semina quaedam bonarum artium indidit nobis parens deus intellectum, ingenium, memoriam caeterasque animi dotes, quae talenta sunt ad usuram credita; quae si exercitatione ac studio quasi duplicauerimus, ut impigros seruos dominus reuersus laudabit, peculium esse sinet; sin acceptum talentum in terram defoderimus, quo tandem animo domini redeuntis oculos, ora, uocem feremus, ubi caeteris pro accepta sorte lucrum annumerantibus nos inutile talentum referemus ignaui? [105,952] Hic erit cur trepidare merito potuissent isti meticulosi homines non illic, ubi commodi plurimum, periculi perparum. [105,953] CONFVTAT AVTORITATES AVTORITATIBVS. [105,954] Hic cum Battus collectis oculis aliquandiu intersiluisset, Deum immortalem, inquit, quantum disputationis campum aperiri uideo, sed sit modus. [105,955] Dextrum igitur cornu (ut arbitror) uel profligauimus uel certe inclinauimus, urgent tamen hostes et sinistram alam infensis animis admouent, sacrarum literarum armis nos eminus cominusque territant. [105,956] Primum igitur erit hostibus sua tela eripere, deinde suomet ipsos, (ut inquit Comicus), gladio iugulare. [105,957] Rationibus cedere coacti ad ecclesiasticas literas confugiunt et nobis occinunt, quod ipsi non intelligunt. [105,958] Hic mihi Cato nescio quis, reducto mento, labiis porrectis, oculis stupidis, supercilio adducto, dextera prolata, laeua cingulo iniecta: Facessant, inquit, humanae cauillationes, audiamus quid diuina scriptura iubeat. [105,959] Paulum audiamus : "Non altum", inquit, "sapientes, sed humilibus consentientes". [105,960] Idem "sapere" iubet "ad sobrietatem". [105,961] Iterum alibi: "Noli altum sapere, sed time". [105,962] Rursum alibi: "Qui se existimat aliquid scire, nondum scit, quemadmodum oporteat eum scire" et "qui sibi uidetur sapiens, stultus fiat ut sit sapiens". |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |