Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[112,1056] Quis enim nesciat et in Mose et in prophetarum uoluminibus quaedam assumpta de gentilium libris et Solomonem philosophis Tyri et proposuisse nonnulla, et aliqua respondisse. [112,1057] Vnde in exordio Prouerbiorum commonet, ut intelligamus sermones prudentiae uersutiasque uerborum, parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientium et aenigmata, quae proprie dialecticorum et pbilosophorum sunt". [112,1058] Pauloque inferius Paulum collaudans, "Ac ne parum hoc esset", inquit, "ductor Christiani exercitus et orator inuictus, pro Christo causam agens, inscriptionem fortuitam arte torquet in argumentum fidei. [112,1059] Didicerat enim a uero Dauid de manibus hostium extorquere gladium et Goliae superbissimum caput proprio mucrone truncare. [112,1060] Legerat in Deuteronomio domini uoce praeceptum mulieris captiuae radendum caput supercilia omnes pilos et ungues corporis amputandos et sic eam habendam coniugio". [112,1061] Deinde post ea uerba, quae paulo superius recitauimus, "Osee", inquit, "accepit uxorem fornicariam Gomer filiam Debelaim id est dulcedinum et nascitur ei de meretrice filius Israel qui uocatur semen dei. [112,1062] Esaias nouacula acuta barbam et crura radit peccantium. [112,1063] Et Ezechiel in typo fornicantis Hierusalem tondet caesariem suam et quicquid in ea absque sensu et uita est, auferatur". [112,1064] Horum, me legente, cum ille nihil intelligeret, rogabat, quorsum ista omnia spectarent. [112,1065] Eo, inquam, ut nullas ethnicas literas fugiamus, sed repurgatas ad Christianorum eruditionem transferamus, quod si tu fecisses, non hic marmoreus astares. [112,1066] Quod autem repurgatas dixi, non ad scientiam, sed ad opinionem referri uolo. [112,1067] Non enim ethnicorum philosophorum errores legere perniciosum est, sed eos ecclesiasticis disputationibus immiscere, non confutandi, sed approbandi gratia, id uero nequaquam licuerit. [112,1068] Deinde illustrium scriptorum catalogum texit tum Graecorum, tum Latinorum, et Graecorum quidem hoc elogio claudit: "Qui omnes in tantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos refarciunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas: eruditionem seculi, an scientiam scripturarum". |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |