Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[137,1433] Ita simplicitatem praedicant, ut docti tamen haberi uelint; ita se nihil didicisse fatentur, ut nihil non sciant tamen. [137,1434] Sed hos cum sua dementia relinquamus, quod reliquum est de poetica et eloquentia disputetur. [137,1435] Hic cum Battus paulisper intersiluisset: Vnam, inquit, aciem, ut arbitror, profligauimus, quam tamen non ita magni negocii fuit uincere, quippe neque satis armatam, neque ita capitaliter infestam; reliquum est, ut confutemus eos, qui negant eloquentiae dare operam Christianum oportere, uerum huic bello non paulo difficiliori imperatorem praeficiendum censeo, cum integrum, tum meliorem. [137,1436] Vt enim in causis non optimis optimus patronus, ita in bello durissimo peritissimus dux quaerendus. [137,1437] Qui eloquentiae studium damnent, et plurimi sunt et habent fortasse quae dicant, si non uera, at certe uerisimilia. [137,1438] Et iam tantum uerborum a me factum uideo, ut mirer aurium uestrarum duriciem, quae me tot horas blaterantem ferre potuerint. [137,1439] Quare successorem mihi peto, qui quae restant disertius possit disputare. [137,1440] GVILHELMUS: Tum Guilhelmus pudenti risu: Te ne, inquit, Batte, iniussu senatus ante negocium confectum de tradita prouincia decedere, ac cum iam prope debellatum sit, successorem tibi nullo exemplo petere, penes quem omnis belli profligati sit gloria? [137,1441] Quod uero de meliore imperatore quaerendo dicis, ambitiosus tu quidem uideri non uis, caeterum eum adhuc te ducem praestitisti, cui prorogandum etiam sit imperium, tantum abest, ut successor ante tempus sit mittendus; quare uolente senatu perge ac strenue, ut coepisti, tuo munere defungere. [137,1442] Tantum autem abest ut tua oratio cuiquam e nobis uisa sit longior, ut mira quadam cum uoluptate omnes habuerit attentissimos. [137,1443] Dum haec inter se cauillantur illi, consulis puerum ab illius uilla recurrentem conspicimus; is cum domi instructa esse omnia, corrumpi prandium, uxorem iamdudum nos operiri renunciasset: Age, inquit consul, eamus omnes; ad prandium philosophicum, non consulare uos uoco; quod reliquum est disputationis, id pomeridiano consessu in hortis meis conficiemus. [137,1444] ERASMUS. [137,1445] Hic ego: Ita ne mecum agitur, inquam? ni tam esses iurisconsultus, in ius te uocarem, iniuriae tecum agerem, qui tam charos hospites sic abducas, quia luxuriosior sit tibi culina, quasi domi nostrae, si frugaliter, tamen non lautissime sint accipiendi. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |