Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Libri Antibarbarorum IntraText CT - Text |
|
|
[38,37] ANTIBARBARORUM LIBER PRIMUS AUTORE D - ERASMO ROTERODAMO. [38,38] Cum adolescens, pestilentiae quae tum apud nostrates inclementissime saeuiebat defugiendae studio, in rusculum quoddam Brabanticum me contulissem tum salubre tum amoenum, quod is locus non solum tuendae saluti uerumetiam studiorum secessibus uel maxime uideretur idoneus, hoc nomine uel Platonis Academia potior, quod ocio par, salubritate uinceret, cum illam pestilenti coelo fuisse legamus, hic praeter salubris aurae commendationem habebat et silentii plurimum, amoenitatis etiam quantum philosopho satis esset fortassis et Musis, quae lympidis fontibus ac ripis smaragdinis et opacis nemorum umbris delectari feruntur; - hic latitantem ac suauiter rusticantem praeter spem inuisit Hermannus Guilhelmus, tum aequalium meorum unus longe mihi charissimus, quicum mihi a teneris (ut aiunt) unguiculis singularis quaedam charitas saneque iucunda studiorum societas sic cum ipsa prope aetate accreuerat, ac penitus iis uinculis ea fide ea beneuolentia conglutinarat, ut nec Oresti Piladem nec Pirithoo Theseum nec Patroclo Achillem nec Damoni Pithiam nec Eurialo Nisum coniunctiorem fuisse crediderim. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |